Tricesimus tertius articulus est quod corpus christi in hoc sacramento non est in loco.
Istud non est verum. Verum enim est dicere corpus christi esse in altari vel in ecclesia, sed hoc verum est quod corpus christi non est in sacramento ut in loco; non enim comparatur ad sacramentum ut locatum ad locum, quia non commensuratur ei secundum proprias dimensiones.