Trigesimus tertius articulus est, an illud verbum philosophi de animalibus Lib. XVI, cap. VI, scilicet: corpus spermatis, cum quo exit spiritus, qui est virtus principii animae, qui est separatus a corpore, et est res divina; et talis dicitur intellectus, sic possit vel debeat exponi, idest: ille spiritus seu virtus formativa dicitur intellectus per similitudinem, quia sicut intellectus operatur sine organo, ita illa virtus.
Dicitur, quod illam auctoritatem philosophi hoc modo exponit Commentator eius meteororum VII. Nec dicitur res divina quia sit per essentiam deus, sed per quandam similitudinis participationem; sicut quodlibet magnum et admirabile solet dici divinum. Nec video quid pertineat ad doctrinam fidei, qualiter philosophi verba exponantur.