CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De contradictione dicti et ratione Platonis et Stoicorum.
Quoniam autem jam exposuimus summatim opiniones quae sunt de inceptione mundi, opportunum est inducere rationes contra eas. Et primo contra opinionem Platonis et legem Stoicorum. Dicimus igitur impossibile esse omnino sermonem Stoicorum, confitentium quidem ca3lu.n1 esse mundum magnum, quemadmodum et nos supra in tertia coeli significatione ostendimus, et dicentium cum hoc, quod hoc coelum per generationem incepit ex materia et privatione esse factum et nunquam esse desiturum per corruptionem nec finem habiturum : eo quod non habeat materiale principium in quod possit per corruptionem resolvi. Nos autem dicimus nunc, quia cessamus a narratione sermonum eorum qui dixerunt quod coelum etc, nullum enim modum alicujus rei naturalis confitemur esse verum universaliter, neque verificamus eum nisi quando per inductionem, aut in omnibus, aut in pluribus eorum probare possemus eumdem, praesertim cum res naturales sensibiles sint, et sensibili cognitione inductionis potissime probentur. Modus autem quem isti dicunt de coelo et mundo, quod videlicet per generationem physicam inceperint, et per corruptionem nequaquam sint desitura, nunquam videmus in aliqua re quae inceperit, quin potius diversum istius videmus in omnibus : quia omne quod per generationem incepit, videmus corrumpi tem- pore determinato, sicut infra ostendemus in hoc eodem tractatu libri istius. Absurdum igitur est istum modum enuntiare de coelo et mundo.
Amplius autem dicimus, quod omnis res in qua non est potentia, sive virtus ut alteretur a qualitatibus activis et passivis, nullam habet causam suae alterationis, cum omnis alteratio fiat a qualitatibus activis et passivis, sicut ostendimus in septimo Physicorum. Et similiter est e converso, quod res quae alteratur vel alterata est aliquando a qualitatibus activis et passivis, habet virtutem et potentiam adhuc quod alteretur : et suae alterationis causa est in re ipsa, sicut videmus in omnibus elementis et elementatis quae alterantur ad invicem. Si igitur mundus iste magnus, ut aiunt Platonici, per generationem componitur ex rebus, quarum dispositiones fuerunt primo secundum aliam dispositionem, sive secundum aliam formam quam sit forma mundi, cum non sit possibile quod amittant tales formas per quas fit alteratio eorum quae alterantur, tunc procul dubio postquam accipiunt formam aliquam per alterationem, sunt alterabiles. Videmus enim quod id quod non est calidum, per alterationem factum est calidum, adhuc per alterationem etiam mutabile est a calido in aliam quamcumque dispositionem quae potest esse terminus alterationis. Cum igitur ita sit, si mundus incepit per generationem, res ex quibus componibilis erat mundus, aut erant alterabiles a suis dispositionibus quas habebant antequam constituerent mundum, aut non. Si erant alterabiles, tunc adhuc sunt alterabiles : et sicut per alterationem eorum venerunt ad mundi constitutionem sive generationem, sic etiam per alterationem possunt venire ad mundi corruptionem : et tunc mundus est corruptibilis. Si autem non erant alterabiles, tunc nunquam potuerunt per generationem
venire ad hoc ut constituerent mundum : quia nulla generatio physica esse potest nisi per alterationem. Cum igitur alterentur secundum Platonicos in constitutione mundi, tunc alterabuntur etiam post mundum constitutum : et si coelum et alia simplicia sic sunt alterabilia et passibilia, cum omnis passio facta abjiciat a subjecto, oportebit dicere quod tam coelum quam alia simplicia corpora et mundus ipse possunt resolvi et separari , sive consumi per corruptionem, ita quod amittant formam mundi. Et eadem necessitate, cum post corruptionem factam a forma mundi adhuc maneant alterabilia et mutabilia, oportet quod postquam resoluta sunt a forma mundi, iterum alterentur aliquando ad compositionem formae mundanae, et ab illa iterum corrumpantur per alterationem : et sic fiat successio et generationis et corruptionis mundi in infinitum, quemadmodum dixerunt Empedocles et Heraclitus. Si ergo hoc est secundum modum hunc, tunc mundus qui incepit per generationem cadit etiam sub corruptione: et non est verum quod dixerunt antiqui Platonici, quod sit praeter corruptionem et finem in tempore. Sicut autem improbamus dictum istorum, sic conveniens est ut elidamus rationem dicti quam induxerunt. Ratio enim quam induxerunt quando intenderunt ostendere et imaginari quod mundus per generationem incepit, et tamen nihil habuit praecedens se secundum naturam et tempus, falsa est omnino, et contradicetur ei per demonstrationem veram, non habentem instantiam in naturis.
Dixerunt enim quod faciebant simile aliquid opificibus mensurandi qui geometri vocantur: licet enim illi sciant quod abstracta a motu et materia sensibili perpetua sint, tamen quando docent compositiones figurarum, dicunt prius esse lineas et superficies ipsis figuris quae componuntur ex lineis et superficiebus, et prius esse protrahendas lineas illas vel alias, non quod intendant elementa figurarum tempore praecedere figuras, et per motum devenire ad figurarum compositionem, sed ut doctrina eorum sit facilior discentibus. Similiter, inquiunt, facimus nos quando dicimus mundum componi prius ex superioribus habentibus sementem generabilium, et postea produci ipsa generabilia, et ex utrisque his componi mundum, dicimus hoc omnibus his qui quae nostra sunt confitentur, quod videlicet mundus sit factus : non intendentes ostendere, quod secundum temporis prioritatem opifex produxerit stellas ex materia, et postea per tempus sementem naturae factam a se indiderit eis,et postea fecerit inferiora, in quibus sementis illa seminaretur, et tandem ex his compositus sit mundus : sed intentio nostra est, inquiunt, facilem facere doctrinam de mundi generatione, ut sciatur quod mundus est factus simul in omnibus suis partibus ex materia prima, et quod superiora non praecedunt inferiora tempore, sed ordine naturae : et ideo hunc ordinem significantes, dicimus quod mundus primo componitur ex hac re, postea ex illa per omnia sicut facimus in figurarum compositione.
Redeamus ergo per syllogismum super eos contradicendo ipsis, dicendo quod exemplum et simile de figuris quod inducunt, non est conveniens ad declarandam mundi generationem esse per mundum quem dixerunt: et est dissimilitudo in tribus : et patet quidem quod in arte figurarum et compositione ipsarum non est figura unquam completa nisi cum omnibus lineis et superficiebus ex quibus componitur : nec invenitur unquam aliquo tempore figura diminuta ab aliqua linearum vel superficierum ex quibus componitur. Secus autem est in eo quod fit per generationem : illud enim inveni-
tur diminutum et secundum quid ens in partibus suis, in quibus est in potentia antequam accipiat complementum ultimum : et ista praecessio est secundum tempus in omnibus generatis. Secundum autem est in quo est dissimilitudo : quia quando figura fit ex lineis et superficiebus, non fit hoc ita quod lineae et superficies alterentur, et per alterationem accipiant formam figurae. Sed elementa generatorum nunquam accipiunt formam generatorum, nisi per alterationem et mutationem : et haec alteratio et mutatio necessario exigunt prioritatem temporis eorum ad generatorum constitutionem. Tertium autem est in quo est dissimilitudo, quod figura quidem nunquam est, nisi in ipsa simul sint superficies et lineae : nec inveniuntur sine figuris lineae et superficies secundum esse, sed secundum imaginationem solam. Sic autem non est in generatis, quia elementa eorum inveniuntur secundum esse sine ipsis : et quaecumque sunt temporalia, hoc est, in tempore existentia, et inveniuntur priora aliquibus, ipsa necessario sunt priora illis tempore. Cum ergo elementa mundi generati temporalia, et dicantur priora mundo constituto ab ipsis, oportet necessario quod praecedant mundum tempore. Non est ergo simile illud quod inducunt de lineis figurarum : licet enim illae secundum esse non sint extra figuras, tamen cum opifices figurarum volunt demonstrare figuras, demonstrant eas secundum esse quod habent in imaginatione : ideo non est possibile ut ostendant lineas omnes simul in vice una et una demonstratione: verum ipsi ostendunt protrahi lineam post lineam, donec ipsi veniant tandem super lineas ex quibus componitur figura tota. Compositio autem mundi non est secundum hunc modum : et ad hoc quidem declarandum juvamur ratione nostra quam induximus per ea ex quibus componitur mundus, sicut patet ex praedictis,
Dicimus ergo ex praedictis mundum primo generari ex hac re, et deinde ex alia secundum Platonicos prioritate et posterioritate temporis. Res enim priores et posteriores hoc modo sibi sunt priores et posteriores, sicut est sermo diffinitivus eorum. Si enim secundum diffinitionem sunt temporales, tunc praecessio et prioritas eorum ad invicem est secundum tempus et secundum esse. Si autem diffinitio eorum abstrahit a motu et a materia, quemadmodum in mathematicis, tunc prioritas et posterioritas est secundum rationem et ordinem naturae tantum. Res igitur naturales et temporales primo non habentes formam compositionis hujus generati, et postea habentes formam compositionis hujus, ita quod ex tali compositione sit mundus, non possunt esse simul tempore : quia non est possibile aliquid generabilium simul tempore habere compositionem et non habere compositionem : cum non habens compositionem per motum et generationem quae tempore mensurantur, oporteat acquirere compositionem : et sic motus et tempus intercidunt inter unum et aliud. De lineis autem et superficiebus quae sunt in figura, nulla est ante aliam tempore : et illa quae est prior earum secundum ordinem naturae, et non est in alia dispositione, antequam sit sub forma figurae a qua alteratur quando figurae formam accipit, sicut diximus prius. Ostensum est igitur sufficienter, quod non est possibile ut sit mundus hoc modo generatus, ut dicunt Stoici, ita quod futurus sit semper, et non sit futurus ei finis in tempore in quo corruptio veniat super ipsum.