De his quae sunt positiones verae, et de his quae videntur et non sunt.
Positio igitur est secundum quam alia dicuntur sedentia et stantia et adjacentia quae vere dicuntur positiones. Quia sedens est, cujus spondyli recte renibus porriguntur, sed crura non porriguntur ad inferiora ad sustentationem. Jacens autem, cujus dextrum vel sinistrum reliquo incumbit lateri. Stans autem, cujus superiora recte cruribus incumbunt. Accumbens autem, positio est composita ex adjacere et sedere, sicut reclinatio a dorso facta, cum tamen adhuc inferioribus superiora insidant.
Secundum etiam positionem dicuntur lenia vel aspera, vel quomodolibet aliter secundum situm disposita, hoc est, secundum ordinem partium posita: quamvis lenitas et asperitas multipliciter possint considerari, sicut dictum est in Praedicamentis. Possunt enim considerari secundum ordinationem quam facit generatio totius ex partibus, et pro certo positiones sunt. Possunt etiam considerari secundum hoc quod in sensu agunt per acutum, vel hebes, vel non angulos, et sic procul dubio sunt passibiles qualitates. Possunt etiam considerari per modum quo componunt totius figuram et claudunt in angulo terminationem, et sic pro certo sunt qualitates quae sunt formae vel circa aliquid constantes figurae.
Attendendum est quod sedere et jacere et alia quae a positione denominative dicuntur positiones non sunt, sed a positionibus denominative dicta et de substantia posita praedicata.
Ex his autem quae dicta sunt solet induci quaestio de curvo et recto, aspero et leni, quadrangulo et triangulo, bicubito et tricubito, et magno et parvo, et brevi et longo,utrum ista dicant differentias po- sitionum vel non : omnia enim haec quamdam partium positionem sive dispositionem significare videntur, et ita videntur differentias positionis praedicare. Curvum enim, ut dicit Plato, est cujus medium exit ab extremis, et sic partium mediarum dicit ordinem ad extremas. Rectum autem est, ut idem dicit Plato, cujus extrema medium tegunt ne videri possit cum extremo : et hoc iterum dicit ordinem mediorum ad extrema. Asperum vero, cujus partes non in una jacent superficie plana, sed extra superficiem porriguntur ; quod iterum partis expressae et partis eminentis ad superficiem dicit ordinationem. Lene autem est, cujus partes aeque jacent in planitie. Quadrangulum autem et triangulum et poliangulum considerari possunt tripliciter.. Si considerentur secundum latera recte ad angulos terminata, positionem partium videntur dicere. Si autem consideretur clausionis linearum modus, tunc dicunt figuram et qualitatem. Si autem ad actum referuntur prout agunt in sensum, tunc videntur haec dicere passibiles qualitates. Bicubitum autem et tricubitum et sic deinceps dupliciter considerantur, scilicet prout dicunt species quantitatis quae substantiae mensura est, vel prout sunt termini invicem membrorum totum constituentium, sicut junctura manus ad brachium, et brachii ad juncturam: sic enim ordinem dicunt quantorum ad talem modum quantitatis totum constituentium, et sic videntur dicere positiones. Eodem modo considerantur magnum vel parvum vel simpliciter secundum quantitatem, et sic non sunt positiones. Considerantur etiam secundum proportiones ad partes et ad totum secundum quod magnum cum toto vel parvum constituit, et sic videntur dicere positiones. Idem enim per omnia de brevi et longo. Si enim considerantur simpliciter, dicunt quantitates: si autem secundum proportionem, ut auris brevis rotundo capiti,
et oblongo capiti auris longa, sic aliquo modo differentiae videntur dicere positionum. Sic ergo asperum dicitur, cujus partes supereminent sibi invicem. Lene autem dicitur, cujus particulae aequaliter porrectae sunt.Et eodem modo est de omnibus his quae partium in toto et in loco totius dicunt quamdam ordinationem.
Attendendum ad quaestionis inductae solutionem, quod non omnia quae dicta sunt, dicunt positiones vel positionis differentias, sed sunt qualia atque etiam qualitates circa situm existentes. Ex eo enim quod partes sic vel sic in toto vel in loco totius dispositae sunt, ex eodem tales vel tales sensibus inferunt passiones, pungendo, vel non pungendo : et ex eodem quod sic sensibus passiones inferunt, talia sive qualia esse a sensibus judicantur. Et ideo in talibus positio partium est causa talis vel talis sensus, et non e converso, eo quod tales sensibus inferunt passiones et sunt talia secundum sensum, efficitur quod sunt aspera vel lenia,vel bicubita vel tricubita. Unde positio causa est sensibilitatis, et non e converso. Similiter autem est in aliis hujusmodi, quae partium habent dispositionem in toto et in loco totius.Erit ergo unumquodque praedictorum non positio principaliter, sed erit dicens quale quoddam circa positionem vel situm . Hoc autem ideo quia nomen magis est impositum effectui quam causae, eo quod sensui effectus magis notus est, quam causa. Unde cum situs causa sit sensibilitatis in tactu, quod scilicet sic vel sic secundum tactum id quod positum est, sentiatur, erunt ista nomina qualitatum ex situ et circa situm causatarum et dictarum.