PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Filium. "
Quamvis enim, sicut dicitur, Eccli, XXXVI, 23, Filia sit aliquando melior filio tamen, ut dicit Philo in libro suo Exodi : " Imperfecta generatio est filia. " Aut enim bona est, aut mala : si bona est, est facta in adjutorium viro, Genes. II, 18 : Faciamus ei adjutorium simile sibi. Idem, Tobiae, VIII, 8 : Tu fe-cisti Adam de limo terrae, dedistique ei adjutorium Hevam. In quantum enim homo animal conjugale est, facta in adjutorium viri est, et non propria intentione facta : et sic est imperfecta generatio. Si autem mala est filia, est exemplum dissolutionis, fomentum libidinis, conturbatio cognationis, et excidium patriae. Omnia haec probantur in Dina, filia Jacob : et in historiis Gentilium de Helena. Haec igitur virtutem partus a Deo habens, nihil imperfectum protulit, sed filium peperit : exemplum habens ubi Ecclesia sub specie mulieris parturientis inducitur, Apocal. XII, 1 et 5, quae amicta sole peperit filium masculum, qui raptus est ad Deum, et ad thronum majestatis divinae.
Sic ergo explicat ordinem generationis.
" Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. "
Modum autem congratulationis ponit in quatuor : quorum primum est, facilis tanti miraculi auditus: secundum autem, omnium conjunctorum hilaris et Iactabundus concursus : tertium, est auditus laetus et jucundus : quartum autem, congratulationis modus.
De primo dicit : " Et audierunt. " Quatuor sunt facientia auditum facilem, quorum primum, quod sit auris audiendi, et non auris non habens auditum. Matth. XIII, 43 : Qui habet aures audiendi, audiat. Hoc autem fit per vitalem et sensibilem et intellectualem spiritum diffusum in auribus, qui diffunduntur in auribus spiritualium virorum. Apocal, II, 7 : Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Secundum autem est, quod auris lenis sit, quae de facili locutione spiritus immutetur. Job, IV, 16 : Vocem quasi aurae lenis audivi. Secundum naturam autem duris fit dura, frigiditate indurante et spiritu averso, cum quo calor et vita retrahitur. E contra per spiritum et calorem in aurem protensa lenis efficitur auris. Unde, ibidem, v 12, dicitur : Et quasi furtive suscepit auris mea venas susum ejus.
Tertium est quod sit zelus, hoc est, amor contendens ad audiendum. Sapient, I, 10: Auris zeli audit omnia.
Quartum est quod sit patula et intendens ad auditum porrecta, hoc est, auscultans. Cantic. VIII, 13 : Quae habitas in hortis, amici auscultant. Joan. III, 29: Amicus sponsi qui stat, ei audit eum, hoc est, auscultat ad vocem sponsi et sponsae.
Ex his igitur causis facile audierunt omnes qui tunc spirituales erant, et venturum in carne Christum per praesentiam desideraverunt. Et ideo de praecursore quidquid poterant libenter audierunt.
" Vicini et cognati ejus. "
Ecce laetus omnium amicorum concursus. Vicini enim sunt nobiscum in eodem vico commorantes. Cognati autem ex uno progenitore nobiscum per generationem egredientes.
Vicini ergo nostri sunt nobiscum unius vici, hoc est, unius civitatis habitatores. Et hoc quidem sunt convicanei in terra vocati. In caelo autem habitant nobiscum Angeli supernam civitatem. Ruth, IV, 17 : Vicinae mulieres congratulantes ei, et dicentes : Natus est filius Noemi. Cantic. iii, 2 : Per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea.
Cognati vero nobiscum ex uno progenitore Deo. Malach. ii, 10 : Numquid non pater unus omnium nostrum ? Joan.
I, 12 et 13 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. I Joan. iii, 9 : Qui natus est ex Deo peccatum non facit, sed generatio Dei conservat illum. Psal. xxiii, 6 : Haec est generatio quaerentium Dominum. Isti ergo sunt vicini et cognati. Ad Ephes. II, 19 : Non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, hoc est, do domo Dei nati.
Ecce venerabilis amicorum concursus.