MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Et videtur, quod in veste candida: quia
1. Idem concipitur et nuntiatur, qui et postmodum surrexit.: ergo in consimili veste et habitu annuntiari debuit: sed in resurrectione apparuerunt Angeli in vestibus albis : ergo et modo.
2. Item, Dicit Gregorius : " Candor vestis signat jucunditatem futurae solemnitatis. " Sed hic fuit maximum festum quando divinitas humanitati in unam personam copulata fuit. Ergo illud festum Angelus in candore vestis nuntiare debuit.
3. Item, In transfiguratione vestimenta ejus facta sunt alba sicut nix , ''qualia non potest fullo facere super terram. Et dicit Glossa, quod tunc ostendit speciem qualem habuit per naturam. Ergo albam vestem per naturam.