IN DECOLLATIONE
B. JOANNIS BAPTISTAE.
Herodes misit ac tenuit Joannem fit vinxit eum in carcere.... Et misso speculatore decollavit eum. Marc. VI, 17 et 27.
Haec verba loquuntur de decollatione venerabilis viri S. Joannis Baptistas, qui quoniam Herodem arguebat, quia uxorem fratris sui habebat, missis ministris suis fecit teneri et vinciri, et incarcerari, et tandem ad suggestionem Herodiadis praecepit eum in carcere decollari. Et nota, quod sicut Herodes praecursorem Domini occidit corporaliter, ita diabolus conatur quemlibet Christianum occidere spiritualiter. Unde tria sunt hic notanda :
I. Quid per Herodem intelligatur ? II. Quid per Joannem exprimatur 1 III. Qualiter Joannes occidatur ?
1.
De primo nota : Per Herodem diabo- lus intelligitur: Herodes interpretatur pellibus glorians. Et vere diabolus de pellibus, id est, de decore sibi collato gloriabatur. Unde dicit Dominus ad diabolum in Ezech. xxviii, 12 et seq. : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore. In deliciis paradisi
Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum... Et elevatum est cor tuum in decore tuo: perdidisti sapientiam tuam in decore tuo, in terram projeci te:... nihili factus es, et non eris in perpetuum. Quia igitur daemones in decore suo contra Altissimum se conati sunt elevare, projecti sunt de coelo empyreo in hunc aerem caliginosum, et ceciderunt a beato esse in esse miseriae : et propterea dicitur de diabolo, quod nihili factus est.
Et certe adhuc daemones de pellibus suis, id est, de versutia nequitiarum gloriantur : sicut legitur in vita S. Patrum, quod filius cujusdam Gentilis vidit quadam nocte in templo idolorum satanam cum agminibus suorum satellitum sedentem. Et veniens quidam daemon gloriabatur se in triginta diebus ad hoc laborasse, quod multus sanguis hominum in quodam bello esset effusus, et multi essent occisi. Aliter procedens jactitavit se in viginti diebus hoc effecisse, quod multi periclitati et submersi essent in mari. Tertius veniens cum jactantia dixit, quod decem diebus ad hoc laborasset, quod in quibusdam nuptiis multis interemptis, et ipse sponsus esset occisus. Quartus vero superveniens rumores suae nequitiae attulit gloriosos, videlicet, quod in quadraginta annis quemdam virum religiosum de quadam muliere tentasset, et modo eum tandem fornicari fecisset, qui solus prae caeteris cum magnis laudibus a satana est susceptus. Nimium quippe diabolus casum justorum desiderat. Haec omnia juvenis ille videns et audiens factus est Christianus.
II.
De secundo nota : Per Joannem Baptistam quilibet Christianus accipitur. Joannes enim interpretatur in quo est gratia, et vere in quemlibet Christianum, dum baptizatur, gratia Christi descendit. Tunc quippe efficitur vas Spiritus sancti, qui prius erat vas diaboli. Et certe vix aliquis est, quin aliquam spiritualem gratiam a Domino recepit, quam ad alterum administrare debet. Ad quod monet I Pet. IV, 10 : Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Debet etiam quilibet poenitens esse Baptista Domini, ut videlicet Deum et propriam conscientiam quotidie quasi baptizet in aquis lacrymarum suarum.
III.
De tertio nota : Quinque modis diabolus ad hoc laborat, ut anima justi hominis spiritualiter moriatur : et hoc innuitur in praesenti Evangelio, ubi legitur, quod Herodes primo misit, secundo tenuit, tertio vinxit, quarto incarceravit, quinto Joannem in carcere decollavit.
I. Primo igitur diabolus mittit satellites per tentationem et suggestionem. Septem quippe peccata mortalia, videlicet, superbia, ira, invidia, acedia, avaritia, gula, et luxuria, sunt satellites, ac apparitores diaboli, qui ad captivandas justorum animas emittuntur. De istis legitur in I Reg. XIX, 14 : Misit Saul apparitores, qui raperent David. David interpretatur manu fortis, et signat quemlibet Christianum, quem Saul, id est, diabo- lus, ministerio apparitorum suorum, id est, septem criminalium peccatorum nititur captivare.
II. Secundo, diabolus tenet animam per consensum et delectationem. Quandocumque enim fidelis homo tentatur et inquietatur a diabolo, immissione tentationum per Angelos malos non oberit ei, quamdiu non consentit et delectatur in eis : sed mox ut consentire coeperit et delectari, capitur et tenetur manu diaboli. Hinc est, quod quilibet fidelis monetur,Tob. IV, 6 : Omnibus diebus vitae tuae in mente habeto Dominum; et cave ne aliquando peccato consentias.
III. Tertio, diabolus vincit et ligat animam per peccati commissionem. Peccata enim sunt vincula et catenae diaboli, quibus quadriformiter peccatores vinciuntur.
1. Quidam enim sunt, quorum pedes et crura peccatis quasi quibusdam compedibus vinciuntur, utpote chorizatores, et illi qui noctibus vadunt ad furta committenda et homicidia perpetranda. De quibus dicitur, Proverb. I, 10 et seq. : Fili mi..., si dixerint peccatores : Veni nobiscum, insidiemur sanguini... Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis. Sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum. Fili mi, ne ambules cum eis :.. pedes enim illorum ad malum currunt. De istis compedibus dicitur in Psal. CIV, 18 : Humiliaverunt, scilicet, daemones, in compedibus, scilicet, Sanctorum, pedes ejus, videlicet, peccatoris.
2. Alii sunt, qui circa ventrem et femora ferreis vinculis alligantur, videlicet gulosi et luxuriosi Ad istos dicit Isa. lviii, 9 et 11 : Si abstuleris de medio tui catenam,... requiem tibi dabitDominus semper. Quasi diceret Propheta : 0 gulose, et o tu luxuriose, quorum Deus venter est, si gulam et luxuriam, quibus quasi quadam dura catena figamini, de medio vestrum abstuleritis, requiem vobis conferet Dominus sempiternam. Alioquin in aeterna tormenta projiciemini, ubi unius horae malitia oblivionem faciet maximae gulae et luxuria?.
3. Tertii sunt, quorum collum et fauces gravi vinculo constringuntur, et ligantur, videlicet illi qui turpiter et immunde loquuntur, et qui detrahunt, et pejerant, et blasphemant. Ad tales dicit Dominus, Isa. lii, 2 : Solve vincula colli tui captiva filia Sion.
4. Quarti sunt, quorum manus et brachia sunt vinculis ferreis alligata, videlicet fures, raptores, incendiarii, usurarii, falsarii, et fili qui cum tesseris et globis ludunt, et breviter omnes illi qui cum manibus et brachiis opera iniquitatis exercent. Et certe tales indigent, ut contingat eis, sicut contigit Petro, ut videlicet visitentur ab Angelo magni consilii Jesu Christo, et sic cadant catena? de manibus eorum .
IV. Quarto, diabolus peccatorem incarcerat per peccandi assuefactionem : consuevit nempe peccatum carcer esse diaboli : quantoque peccatum sa?pius iteratur, tanto firmius peccator sub potestate diaboli conservatur. Propter hoc dicitur, Thren. iii, 7 : Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar.
V. Quinto, diabolus peccatorem decollat per desperationem, quando videlicet miser peccator peccatorum suorum diuturnitatem ac magnitudinem considerans desperat, quod umquam possit ad poenitentiam consurgere, vel peccata relinquere, et de eis Domino satisfacere. Un- de dicitur in Prov. xviii, 3 : Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit : sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
Rogate ergo, charissimi, divinam misericordiam, ut nos per veram poeniten- tiam de vinculis, et carcere diaboli quantocius eripiat, ne videlicet Herodias, id est, invidia diaboli de nostro interitu glorietur, sed potius omnis exercitus Angelorum Dei de nostra salvatione gratuletur. Quod nobis praestare dignetur, etc.