Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De origine et qualitate peccatorum poenalium.
De peccatis autem poenalibus hoc tenendum est, quod licet malum culpae et malum poenae sint diversae malorum differentiae; quaedam tamen sic sunt peccata, quod etiam sunt poena peccati. Speciali
namque modo peccata et poenae peccati dicuntur illa quae habent adiunctum dolorem et moestitiam, sicut invidia, accidia et consimilia.
Minus specialiter dicuntur illa quae habent adiunctam vel meram depravationem naturae, vel ignominiam, sicut sunt illa, quantum ad quae dicitur peccator tradi in reprobum sensum .
Generaliter autem peccata, quae "sunt inter primam apostasiam et ultimam poenam gehennae, et peccata dici possunt et poena peccati ", iuxta quod dicit Gregorius, crimina criminibus vindicari.
Licet autem idem dicatur peccatum et poena peccati, tenendum tamen est, quod omnis poena in quantum poena iusta est et a Deo; nulla vero culpa iusta nec a Deo, sed tantum a libero voluntatis arbitrio.
Poena vero, quae mere poena est, a Deo est inflicta ; quae vero est culpa, vel inclinans ad culpam est contracta, vel acta .
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum malum dicat recessum a primo principio, per hoc quod nocet bono; non autem nocet bono nisi aliquid adimendo de bono: bonum autem consistit in modo, specie et ordine: nullum est malum, quod non sit corruptivum modi, speciei et ordinis . Ordo autem duplex est, scilicet ordo naturae et ordo iustitiae. Ordo naturae est in bono naturali, ordo iustitiae in bono morali: et quia bonum naturale est in omni natura, bonum morale in voluntate habet consistere: ideo ordo naturae est in omni natura, ordo vero iustitiae in voluntate electiva consistit. Et quia voluntas " est instrumentum se ipsum movens ", natura vero minime; hinc est, quod ordo iustitiae est ordo non tantum factus, sed etiam factivus: ordo vero naturae est ordo factus. Quoniam ergo malum privare potest ordinem iustitiae et ordinem naturae; hinc est, quod duplex est malum, scilicet culpas et poenae.
Rursus, quia ordo iustitiae est ordo voluntarius ; hinc est, quod " malum culpae est affectio voluntaria, malum autem poenae est affectio involuntaria ".
Postremo, quia ordo iustitiae, qui est in voluntate, est ordo facticus; ideo "malum culpae,
quod est eius privatio, est malum, quod facimus, et malum poenae est malum, quod patimur". Et quia passio non est, nisi naturaliter praecedat actio; nec aetio, ad quam non sequatur aliqua passio : hinc est, quod nulla est poena sine praecedente merito culpae, nulla est etiam culpa, quin comitetur aliqua poena.
Et quoniam quod facimus a nobis est, quod patimur potest esse a nobis et ab aliis, utpote a causa superiori, vel inferiori: ideo, licet omnis culpa sit a nobis, non tamen omnis poena est a nobis, immo quaedam a nobis acta, quaedam inflicta, quaedam contracta.
Et quia eum qui facit quod non debet, iustum est pati quod debet ; ideo omnis poena in quantum poena iusta est et a divina providentia, quia ordinata ad culpam et ipsius culpae ordinativa.
Quia vero passio illa potest esse per ademptionem boni naturalis, vel boni moralis cum naturali: hinc est, quod quaedam poena est mere poena, quaedam vero est poena et culpa: quia bonum morale, quod est iustitia, non adimitur nisi per iniustitiam, quae est culpa.
Prima igitur poena est a Deo et secundum quod paena, et secundum id quod est: a Deo, inquam, non instituente, sed vindicante. Secunda vero, cum sit culpa, secundum id quod est , a Deo non est, sed solum quantum ad ordinem. Ipsa vero vel est aeta, si sequatur ad actuale, vel est conlraeta, si sequatur ad originale.
Si ergo proprie accipiatur malum, secundum quod est privatio boni naturalis et affectio involuntaria et malum, quod patimur: sic non coincidit cum malo culpae in idem, licet sit annexum eidem. Si antem accipiatur large, ut.dicatur malum, quod patimur sive a nobis, sive aliunde, sive in natura, sive in voluntate: sic coincidunt in idem, sed non ad idem, vel secundum idem: quia quod est culpa in se dicitur praecedentis poena; vel: culpa ratione actionis dicitur esse poena ratione passionis
Et sic patet, quomodo, pro quanto et quare aliquid simul dicatur peccatum et poena peccati.