QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Primum dictum hujus litterae : Praxis est omnis operatio, quae non est speculatio, de quo q. 4. prol. numero 3. ubi nota, quod actus intellectua quandoque est praxis, ut hic habet Doctor, et observavi, q. 4. prolog. num. 3. in scholio. Secundum : Subest voluntati, et ideo operatio naturalis vel uniformis non est praxis, ita q. 4. prol. n. 45. Tertium : Operatio cognitiva intellectiva et sensitiva, item appetitiva, sensitiva et intellectualis, atque etiam motiva sunt praxes; vegetativa non, quia non subest voluntatis imperio, et ideo non omnes operationes praefatae sunt praxes, sed tantum quatenus subsunt imperio voluntatis, unde sensitiva operatio tantum quoad applicationem practica est. Quartum : Operatio voluntatis in qua contingit errare, praxis est, sicut de aliis. Quintum : Virtutes morales non sunt principaliter in. appetitu, sed potius in voluntate, de quo fuse 3. d. 33. contra D. Thomam. Sextum : Scientia practica respicit operationem, vel operabile qua tale, de quo quaest. 4. prolog. Septimum: Non petit haec ordinari ad nobilius, sed tantum quod sit directiva praxis seu operationis liberae, de quo etiam ibi. Octavum dubium, an ex amore naturali generetur habitus, quia ex una parte nulla est difficultas vel necessitas, ex alia videtur sufficere libertas. Vide Doct. 3. d. 33. num 17. ubi an virtutes morales possint poni in Angelis, ut dubium relinquit, et idem habet 2. d. 3. q. 10. ad secundum, pro Henric. num. 18.
Ad solutionem hujus quaestionis et sequentis, primo oportet videre quid sit praxis, a qua dicitur scientia practica, et secundo qualiter se debet scientia habere ad illam praxim, ut ab illa dicatur practica. De primo est sciendum, quod praxis est omnis operatio, quae non est per essentiam speculatio, alioquin divisio scientiae in speculativam et praticam esset insufficiens ; quaelibet enim operatio essentialiter distinguitur a speculatione quantum ad illud, quod est speculationem esse finem ultimum, vel non alterius gratia; oportet tamen quod illa operatio non sit mere determinata a natura, sed quod contingat in ea errare et recte agere. Quod patet ex secundo manifestando, scientia enim practica se habet ad praxim, ut directiva in ipsa, non est autem opus directione ubi nulla est difformitas. Operationes autem quae subsunt imperio nostro, sunt operationes cognoscitivae tam intellectus quam sensus, operationes etiam appetitivae tam intellectivae quam sensitivae, operationes etiam motivae, operationes vegetativae non, unde de eis non est scientia practica.
Si instes per hoc quod Metaphysica videtur esse de illis, respondeo, quod est de actibus nostris respicientibus illam, quomodo scilicet talia opposita sic ipsam disponerent. Operatio autem cognitiva intellectiva est quadruplex: quaedam ad nihil ordinatur, ut cognitio conclusionis ultimae; quaedam ad aliud ut causa ejus, ut cognitio principii ad conclusionem; quaedam ad aliud ut ad finem, ut scientia minus nobilis ad Metaphysicam ; quaedam autem ut in alia dirigat ut Logica: omnes tamen illae sunt speculativae, quia non ordinantur nisi ad speculationem. Operatio vero cognitiva sensitiva aliquo modo subest imperio nostro, puta sic vel sic imaginari, sic vel sic disponere oculum ad videndum. Et si scientia de hoc daretur, practica esset docens quomodo esset sic operandum: pro quanto autem non subest nostro imperio, quando organo disposito sensibile praesens necessario sentitur nullo impediente, non est scientia practica de hoc. Operatio vero appetitiva voluntatis circa finem ultimum naturalem, unica est et uniformis scilicet complacentia quaedam simplex ; in illa ergo non indigemus scientia directiva, quia ut prius dictum est, non est opus directione ubi nulla accidit difformitas. Circa veroentia ad finem in actunaturali convenit errare, et circa illa sunt virtutes et scientia moralis practica. In actu vero supernaturali voluntatis tam circa finem, quam circa illa quae sunt ad finem convenit errare et recte agere, quia ibi non recte agitur sine multis circumstantiis actus: ergo ibi requiritur directio in utroque: et scientia ibi directiva est Theologia supernaturalis, ergo illa secundum illam viam ponenda est practica.
Operatio vero appetitus sensitivi potest esse recta et non recta ; unde circa directionem, etiam in illa est moralis, pro quanto virtutes morales sunt ibi, licet forte non ita principaliter sicut in voluntate. Operatio autem motiva quaedam est simpliciter immanens, ut saltare, equitare: quaedam autem transiens, nihil tamen relinquens, ut cantare in primo gradu, et citharizare in secundo; quaedam aliquid relinquens, haec propriissime vocatur factio. Haec igitur scientia, cum sit de primo ente, nullo modo est practica, nisi quia ordinatur ad actum naturalem voluntatis circa illud ens ; sed eam ad illud ordinari, non facit eam practicam, cum non ordinetur ad illum ut directiva, cum ille actus sit naturalis, rectus et uniformis. Quod etiam probatur aliter: Nulla scientia est practica, nisi consideret operationem, vel operabile inquantum operabile, haec neutrum facit. Non secundum, quia primum ens sub ratione qua tale, non est operabile: contra, sic Theologia supernaturalis non esset practica. Ideo respondeo, operabile vel circa quod est operatio, esse amabile, est esse circa quod est operatio, sicut esse sanabile, hoc sufficit ad practicam. Contra, ratio amabilis ex quo dicit aliquam relationem secundum rationem in Deo, non potest esse prima ratio in ipso, secundum quam omnia ad ipsum attribuuntur; ergo nec sic consideratur hic. Responsio, idem argumentum potest fieri de Theologia, non enim potest poni hic subjectum sub ratione nobiliori quam ibi. Ideo respondeo, quod sub ratione boni potest tam hic quam ibi considerari, quae est ratio absoluta, super quam fundatur ratio amabilis, sicut medicus considerat corpus inquantum calidum et frigidum, in quo fundatur sanabilitas, et hoc sufficit ad rationem practicae; unde ex parte objecti, non videtur esse ratio, quare ista etiam non est practica. Nec valet ponere ideo Metaphysicam esse speculativam secundum Aristotelem, quia ponit sapientiam esse nobilissimum habitum ex 6. Ethic. cap. 8. et per consequens non ordinatum ad alium, nec ad aliquid, nisi ad proprium actum, et ita non ad praxim, sed ad speculationem tantum.
Haec autem ratio quamvis sit apparens non valet, constat enim quod omnis scientia sit nobilior actibus potentiae motivae transeuntibus in extrinseca, et tamen respectu talium actuum ponitur scientia practica; unde patet quod ordo sicut ad finem, vel sicut ad nobilius, non est de ratione practicae; sed quod directiva sit in aliquo actu, licet minus nobili quam sit considerare, imo nullam ponit Aristoteles practicam, nisi directivam in actu minus nobilis potentiae quam sit intellectus, nisi forte moralem si virtutes sint in voluntate. Item, in alio peccat ratio, constat quod Aristoteles ponit appetitum intellectivum in nobis 6. Ethic. capite 2. et 3. et l. Rhetor. 12. si autem illa potentia sit nobilior, actus ejus erit nobilioi actu intellectus, et ita actus intellectus ordinabitur ad illum, et illa est praxis, ut praehabitum est, ergo, etc. Nec valet probatio de sapientia, licet enim vera sit nobilissimus habitus, tamen actus voluntatis naturalis, et ita non ab habitu, potest esse nobilior actu intellectus ab habitu, si voluntas sit nobilior intellectu ; non enim hoc aufert nobilitatem ab actu, quod fiat a potentia sine habitu medio, praecipue si est naturalis et uniformis. Exemplum, visio est nobilior actus quam actus scribendi, qui est ab habitu in manu, quia visus est nobilior potentia motiva ; et tamen hoc esset, dato quod habitus scribendi esset nobilior omni habitu, quia in potentia visiva nullus est habitus. Contra, quare ex amore naturali, id est, ex puris naturalibus, et tamen libero frequenter elicito, non potest in voluntate generari habitus amoris naturalis, sicut in intellectu ex intellectionibus naturalibus, indeterminatior enim est voluntas quam intellectus, saltem respectu principiorum, quorum tamen sunt habitus. Responsio, quod si habitus generetur, hoc est ex fecunditate actus, non autem propter necessitatem actus, ita quod inter potentiam et habitum actus mediet, non autem habitus inter potentiam et actum ex necessitate. Aristoteles autem non poneret forte habitum, nisi ut requiratur propter actum causandum.