Postquam dionysius ostendit quod malum non est in Angelis, hic ostendit quod non sit in Daemonibus; et circa hoc, duo facit: primo, ostendit quod Daemones non sunt naturaliter mali; secundo, qualiter mali sunt; ibi: deinde: quomodo...p circa primum ponit quatuor rationes, quarum prima talis est: ex bono non causatur aliquid naturaliter malum.
Sed omnia quae sunt in mundo sunt causata a deo qui est ipsum primum bonum; inter quae sunt Daemones. Ergo Daemones non sunt naturaliter mali.
Secunda ratio talis est: ostensum est quod malum neque est existens, neque est in existentibus. Si igitur Daemones essent naturaliter mali, non essent de numero existentium.
Tertia ratio talis est: illud quod naturaliter convenit alicui semper ei convenit. Si igitur Daemones essent naturaliter mali, semper fuissent mali et non fuissent transmutati de bono in malum, ut fides catholica confitetur.
Quarta ratio talis est: quod si Daemones sunt naturaliter mali aut sunt naturaliter mali sibi ipsis aut aliis. Si sibi ipsis, cum de ratione mali sit quod noceat et corrumpat, sequitur quod corrumpant seipsos, quod est impossibile, nihil enim est corruptivum sui ipsius secundum naturam. Si autem sunt naturaliter mali aliis, ergo naturaliter corrumpunt alia.
Quaeritur ergo quid naturaliter corrumpant vel quomodo corrumpant, utrum substantiam aut virtutem aut operationem, quae tria inveniuntur in rebus omnibus.
Si detur quod sint naturaliter mali quia corrumpunt substantiam alicuius, contra hoc obiicit tribus rationibus, quarum prima talis est: nihil quod est corruptivum alterius secundum ordinem naturae est malum naturaliter, quia hoc ipsum quod est conservare naturae ordinem est bonum naturae. Sed si malum corrumpat substantiam non facit hoc praeter naturae ordinem: non enim corrumpit incorruptibilia, sed ea quae sunt corruptionis susceptiva. Non ergo erit secundum naturam malum.
Secunda ratio talis est: illud quod est naturaliter tale, simpliciter et respectu cuiuscumque est tale; sicut illud quod est naturaliter calidum, simpliciter et respectu cuiuscumque est calidum, sicut ignis. Si igitur aliquid naturaliter est malum, erit simpliciter malum et respectu cuiuscumque et respectu sui ipsius; quod est impossibile, ut dictum est.
Tertia ratio talis est: nullum existentium corrumpitur per malum quantum ad ipsam substantiam vel naturam rei quae dicitur mala; sicut in homine malo manet substantia et natura hominis; sed dicitur aliquid malum per hoc quod ratio, idest proportio harmoniae et commensurationis quae est secundum naturam, debilitatur per aliquem defectum ordinis, ita tamen quod non totaliter tollitur, sed aliquantulum manet. Ista autem infirmitas, qua debilitatur talis proportio, non est perfecta, quia si esset perfecta destrueret ipsum subiectum et per consequens corruptionem quae est in subiecto et sic talis corruptio corrumpit seipsam. Hoc ergo quod est infirmum, non simpliciter, sed secundum quid, non est naturaliter malum, sed bonum cum defectu; quia illud quod omnino expers est boni non potest inveniri inter existentia.
Eadem ratio est de corruptione virtutis naturalis; quia si semper remaneret in re quae dicitur mala vel corrupta per malum, corrumperetur per malum. Relinquitur ergo quod nihil est malum secundum naturam.
Deinde, cum dicit:... Quomodo a deo facti, sunt mali Daemones? ostendit quomodo sit malum in Daemonibus; et primo, quaestionem movet; secundo, solvit; ibi: et quidem mali dicuntur...p quaeritur ergo primo quomodo Daemones, cum sint facti a deo, sunt mali. Boni enim est bona producere et conservare.
Deinde, cum dicit: et quidem...
Solvit propositam quaestionem et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod Daemones dicuntur mali, non secundum aliquam naturam, sed secundum defectum boni; secundo, ostendit quod iste defectus in eis non est ex variatione ipsius boni, sed ex eorum voluntate; ibi: et non variatum...p quod autem Daemones non sint mali naturaliter, sed secundum quod carent aliquo bono, tripliciter ostendit: primo quidem per auctoritatem sacrae Scripturae; et dicit quod sic debet aliquis dicere quod Daemones dicuntur mali, non inquantum sunt quia ex bono, scilicet deo causatur eorum esse et ab eodem bonam essentiam obtinuerunt, sed dicuntur mali, inquantum non sunt, prout scilicet sunt infirmi servare principatum sui ipsorum, ut dicunt eloquia sacrae Scripturae. Et sumitur hoc de canonica Iudae, ubi dicitur: Angelos vero qui non servaverunt suum principatum...
Vinculis aeternis reservavit. Dicuntur autem non servasse suum principatum vel quia non servaverunt suam innocentiam, in qua a principio conditi sunt vel quia a deo, qui est eorum principium, sunt aversi. Et huic expositioni consonat quod subdit: non enim dicimus Daemones fieri malos nisi in hoc quod carent habitu et operatione per quam ordinari deberent in bona divina.
Secundo, cum subdit: et aliter: si natura... Subdit idem per rationem; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit quod Daemones non sunt naturaliter mali, sed per defectum alicuius boni; secundo, quod non totaliter bono carent; ibi: et non omnino...; tertio, ostendit cuius boni in eis defectus sit; ibi: mali autem...p circa primum, ponit talem rationem: si Daemones essent naturaliter mali, semper essent mali, quia quod naturaliter inest alicui, semper inest ei. Sed si semper sunt mali non naturaliter sunt mali, quod sic probat: quia omne instabile est quoddam malum et esse semper idem est proprium boni; unde videmus quod omnia sempiternitatem desiderant, quantum possibile est. Et sic apparet quod si semper se habent eodem modo, non sunt naturaliter mali; ergo de primo ad ultimum, si sunt naturaliter mali, non sunt naturaliter mali, quod est impossibile.
Sic igitur patet quod si non semper sunt mali, quia hoc est proprium boni, non erunt naturaliter mali, sed per defectum aliquorum bonorum quae debentur Angelis.
Deinde, cum dicit: et non omnino... Ostendit quod non totaliter bono privantur; et dicit quod non sunt omnino expertes boni, participant enim bono, inquantum sunt et vivunt et intelligunt et inquantum est in eis aliquis motus desiderii, qui non tendit nisi in bonum verum vel apparens.
Deinde, cum dicit: mali autem... Ostendit secundum cuius boni defectum, dicantur mali; et dicit quod dicuntur mali propter hoc quod defective se habent in operatione quae competit naturae eorum.
Et quo ordine hoc eveniat, consequenter ostendit dicens: aversio igitur est ipsis malum.
Ubi considerandum est quod omne illud quod est naturaliter subiectum alicui, bonum suum habet in hoc quod ei subdatur, sicut bonum appetitus sensibilium in homine est quod reguletur ratione. Omnis autem voluntas et Angeli et hominis est deo naturaliter subdita. Bonum igitur voluntatis angelicae et humanae est ut a divina voluntate reguletur.
Aversio igitur a regula divinae voluntatis est malum in Daemonibus. Omnis autem appetitus deficiens a sua regula tendit in suum obiectum ultra quam rectum sit, sicut concupiscibilis in delectabile secundum sensum plus debito tendit, quando ratione non regulatur.
Sic igitur voluntas Daemonum, aversa a regula divinae voluntatis, magis debito in appetitum sui boni tendit; et hoc est quod subdit: et convenientium ipsis excessus; quia scilicet appetiverunt sibi aliquid quod excedebat conditionem eorum. Omne autem quod natum est consequi aliquem finem per determinatum modum, si recedat ab illo modo finem consequi non potest. Modus autem quo Angeli nati sunt consequi ultimum finem suae voluntatis est per voluntatem moderatam secundum divinam regulam.
Si igitur excedant istum modum, non consequentur finem; et hoc est quod subdit: et non consecutio. Omne autem quod non consequitur suam perfectionem remanet imperfectum, unde subditur: et imperfectio.
Omne autem imperfectum inquantum huiusmodi est impotens, unde subditur: et impotentia.
Et quia virtus est perfectio potentiae sequitur circa virtutem, quae salvare perfectionem ipsorum poterat, infirmitas et fuga et casus. Et ponit haec tria secundum ea quae accidunt circa homines: si enim aliquis sit infirmus ad resistendum alicui vel ad consequendum aliquid, fugit ab illo et fugiens propter infirmitatem cadit. Et similiter Daemones infirmati circa consecutionem divini finis, fugiunt ab eo et cadunt, praecipitati in peccatum.
Deinde, cum dicit: et aliter: quid est... Ostendit, tertio modo, quod Daemones non dicuntur mali secundam naturam, sed secundum defectum alicuius boni; et hoc secundum opinionem aliorum. Quidam enim posuerunt Daemones esse animalia corpore aerea, mente rationalia, animo passiva, tempore aeterna, ut Apuleius dicit et Augustinus introducit IX de civitate dei.
Secundum ergo horum opinionem, in Daemonibus est vis sensibilis et appetitus passivus, qui est sensitivus et dividitur per irascibilem et concupiscibilem. Haec autem opinio non fuit dionysii, quod patet ex eo quod supra dixit Angelos immateriales et incorruptibiles. Hic autem dicit Daemones esse malos per defectum angelicorum bonorum. Unde manifestum est quod non est opinatus Daemones esse corporales et per consequens sensitivos aut animo passivos. Sed quia ipse intendit ostendere quod Daemones non sunt naturaliter mali, postquam hoc ostenderat secundum opinionem propriam, scilicet si Daemones sint de natura angelica, ostendit consequenter quod idem sequitur si ponatur quod sit eis natura sensitiva; tunc enim idem iudicium erit de malo Daemonum et de malo hominis.
In nobis autem malum est per hoc quod pars sensitiva non regulatur ratione; et hoc quantum ad tria, scilicet: quantum ad irascibilem quae, dum non regulatur ratione, irrationabiliter furit vel irascitur; et quantum ad concupiscibilem quae, dum non regulatur ratione, stulte concupiscit; et quantum ad phantasiam sive imaginativam quae, dum non regulatur ratione, contra veritatem protervit. Secundum ergo praedictam opinionem, malum in Daemonibus non est aliud quam furor irrationabilis et demens concupiscentia et phantasia proterva.
Dicit autem: demens concupiscentia, furor irrationabilis, quia concupiscentia nihil attendit ad rationem; furor autem attendit, sed imperfecte, ut supra dictum est.
Si ergo ista tria sunt in Daemonibus secundum opinionem aliorum, non tamen omnino, quia non contra quamlibet veritatem proterviunt, neque quaelibet eorum concupiscentia est demens. Naturaliter enim bonum et optimum concupiscunt; neque est etiam in omnibus Daemonibus, eodem modo; neque etiam ista tria, scilicet furor et concupiscentia et phantasia, secundum seipsa sunt mala, sed secundum quod carent ordine rationis et debito obiecto. Unde videmus quod in animalibus irrationalibus habere ista non est malum, sed habere ista, conservat et facit quod habeatur animalis natura. Si vero dionysius loquitur hic secundum propriam opinionem, dicendum est quod loquitur metaphorice: sic enim huiusmodi animae passiones Angelis attribuuntur in Scripturis, ut Augustinus dicit in de civitate dei. Sic ergo, concludit quod genus Daemonum non est malum secundum quod est in sua natura, sed secundum quod non est; idest secundum quod privatur aliquo bono.
Deinde, cum dicit: et non variatum... Ostendit unde provenit defectus boni in Daemonibus. Posset enim aliquis credere quod, sicut defectus vel infirmitas naturalis operationis provenit in hominibus ex ipsa variatione naturae quae senescens deterioratur et sic operationes naturales debilitantur, ita etiam ex transmutatione alicuius boni, defectus bonae operationis in Daemonibus provenit. Sed hoc ipse excludit et quantum ad bonum universale quod deus est a quo aversi sunt et quantum ad bona participata quae sunt naturalia bona Angelis data. Dicit ergo, quod universale bonum, scilicet divinum quod datum est eis inquantum aliqualiter facti sunt eius participes, non est variatum aliquo modo. Unde non sunt facti mali propter boni variationem, sed quia ipsi deciderunt ab universali bono dato eis; et similiter, dona angelica ad angelicam naturam pertinentia, quae in principio sunt data eis, nequaquam dicimus esse mutata, ut ex eorum mutatione mali effecti sint, sed permanent adhuc integra, idest absque corruptione naturae et splendidissima, idest absque diminutione naturalis luminis intellectualis.
Sed quod ipsi non vident, hoc provenit ex hoc quod ipsi per liberum arbitrium clauserunt suas virtutes inspectivas boni, idest averterunt voluntarie suum intellectum non a consideratione veri, sed ab inspectione boni, inquantum est bonum, quia scilicet nolunt illud sequi. Unde patet quod inquantum sunt et bonam causam habent et boni sunt secundum suam naturam et bonum desiderant, scilicet esse, vivere et intelligere; sed inquantum privantur hoc per voluntarium recessum, quo quidem recessu infirmati decidunt a bonis quae eis conveniebant secundum ordinem suae naturae, dicuntur et sunt mali inquantum non sunt; idest, inquantum aliquod bonum eis deest; et similiter cum desiderant malum, desiderant non-existens. Dicuntur enim malum desiderare, inquantum desiderant aliquod bonum, cum defectu debiti modi et ordinis.