Postquam philosophus praemisit quaedam, quae sunt necessaria ad inquisitionem definitionis motus, hic definit motum: et primo in generali; secundo in speciali, ibi: quid quidem igitur motus etc..
Circa primum duo facit: primo ostendit quid sit motus; secundo inquirit cuius actus sit motus, utrum moventis aut mobilis, ibi: movetur autem movens etc..
Circa primum tria facit: primo ponit definitionem motus; secundo manifestat partes definitionis, ibi: quod autem hoc sit motus etc.; tertio ostendit definitionem esse bene assignatam, ibi: quod quidem igitur hoc sit etc..
Circa primum duo facit: primo ponit definitionem motus; secundo exemplificat, ibi: ut alterabilis quidem etc..
Circa primum sciendum est, quod aliqui definierunt motum dicentes, quod motus est exitus de potentia in actum non subito. Qui in definiendo errasse inveniuntur, eo quod in definitione motus posuerunt quaedam quae sunt posteriora motu: exitus enim est quaedam species motus; subitum etiam in sua definitione recipit tempus: est enim subitum, quod fit in indivisibili temporis; tempus autem definitur per motum.
Et ideo omnino impossibile est aliter definire motum per priora et notiora, nisi sicut philosophus hic definit.
Dictum est enim quod unumquodque genus dividitur per potentiam et actum. Potentia autem et actus, cum sint de primis differentiis entis, naturaliter priora sunt motu: et his utitur philosophus ad definiendum motum.
Considerandum est igitur quod aliquid est in actu tantum, aliquid vero in potentia tantum, aliquid vero medio modo se habens inter potentiam et actum. Quod igitur est in potentia tantum, nondum movetur: quod autem iam est in actu perfecto, non movetur, sed iam motum est: illud igitur movetur, quod medio modo se habet inter puram potentiam et actum, quod quidem partim est in potentia et partim in actu; ut patet in alteratione.
Cum enim aqua est solum in potentia calida, nondum movetur: cum vero est iam calefacta, terminatus est motus calefactionis: cum vero iam participat aliquid de calore sed imperfecte, tunc movetur ad calorem; nam quod calefit, paulatim participat calorem magis ac magis. Ipse igitur actus imperfectus caloris in calefactibili existens, est motus: non quidem secundum id quod actu tantum est, sed secundum quod iam in actu existens habet ordinem in ulteriorem actum; quia si tolleretur ordo ad ulteriorem actum, ipse actus quantumcumque imperfectus, esset terminus motus et non motus, sicut accidit cum aliquid semiplene calefit. Ordo autem ad ulteriorem actum competit existenti in potentia ad ipsum.
Et similiter, si actus imperfectus consideretur tantum ut in ordine ad ulteriorem actum, secundum quod habet rationem potentiae, non habet rationem motus, sed principii motus: potest enim incipere calefactio sicut a frigido, ita et a tepido.
Sic igitur actus imperfectus habet rationem motus, et secundum quod comparatur ad ulteriorem actum ut potentia, et secundum quod comparatur ad aliquid imperfectius ut actus.
Unde neque est potentia existentis in potentia, neque est actus existentis in actu, sed est actus existentis in potentia: ut per id quod dicitur actus, designetur ordo eius ad anteriorem potentiam, et per id quod dicitur in potentia existentis, designetur ordo eius ad ulteriorem actum.
Unde convenientissime philosophus definit motum, dicens quod motus est entelechia, idest actus existentis in potentia secundum quod huiusmodi.
Deinde cum dicit: ut alterabilis quidem etc., exemplificat in omnibus speciebus motus: sicut alteratio est actus alterabilis inquantum est alterabile.
Et quia motus in quantitate et in substantia non habent unum nomen, sicut motus in qualitate dicitur alteratio, quantum ad motum in quantitate ponit duo nomina: et dicit quod actus augmentabilis et oppositi, scilicet diminuibilis, quibus non est unum commune nomen, est augmentum et diminutio. Et similiter generabilis et corruptibilis, generatio et corruptio; et mutabilis secundum locum, loci mutatio.
Accipit enim hic motum communiter pro mutatione, non autem stricte secundum quod dividitur contra generationem et corruptionem, ut dicetur in quinto.
Deinde cum dicit: quod autem hoc sit motus etc., manifestat singulas particulas definitionis: et primo quantum ad hoc quod motus dicitur actus; secundo quantum ad hoc quod dicitur existentis in potentia, ibi: quoniam autem etc.; tertio quantum ad hoc quod additur, inquantum huiusmodi, ibi: dico autem hoc etc..
Circa primum utitur tali ratione.
Id quo aliquid fit actu, prius in potentia existens, est actus; sed aliquid fit actu dum movetur, prius adhuc in potentia existens; ergo motus est actus.
Dicit ergo ex hoc manifestum esse quod motus sit hoc, idest actus, quia aedificabile dicit potentiam ad aliquid; cum autem aedificabile secundum hanc potentiam quam importat, reducitur in actum, tunc dicimus quod aedificatur: et iste actus est aedificatio passiva.
Et similiter est de omnibus aliis motibus, sicut doctrinatio, medicatio, volutatio, saltatio, adolescentia, idest augmentum, et senectus, idest diminutio.
Considerandum est enim quod antequam aliquid moveatur, est in potentia ad duos actus, scilicet ad actum perfectum, qui est terminus motus, et ad actum imperfectum, qui est motus: sicut aqua antequam incipiat calefieri est in potentia ad calefieri et ad calidum esse; cum autem calefit, reducitur in actum imperfectum, qui est motus; nondum autem in actum perfectum, qui est terminus motus, sed adhuc respectu ipsius remanet in potentia.
Deinde cum dicit: quoniam autem quaedam etc., ostendit quod motus sit actus existentis in potentia, tali ratione.
Omnis enim actus, eius est proprie actus in quo semper invenitur, sicut lumen nunquam invenitur nisi in diaphano, et propter hoc est actus diaphani. Sed motus semper invenitur in existente in potentia; est igitur motus actus existentis in potentia.
Ad manifestationem igitur secundae propositionis, dicit quod quia quaedam eadem sunt et in potentia et in actu, licet non simul aut secundum idem, sicut aliquid est calidum in potentia et frigidum actu; ex hoc sequitur quod multa agunt et patiuntur ad invicem, inquantum scilicet utrumque est in potentia et actu respectu alterius secundum diversa. Et quia omnia corpora naturalia inferiora communicant in materia, ideo in unoquoque est potentia ad id quod est actu in altero: et ideo in omnibus talibus aliquid simul agit et patitur, et movet et movetur.
Et ex hac ratione quibusdam visum est quod simpliciter omne movens moveatur: sed de hoc manifestum erit magis in aliis. Ostendetur enim in octavo huius et in XII metaphys., quod est quoddam movens immobile, quia non est in potentia sed in actu tantum.
Sed quando id quod est in potentia, actu quodammodo existens, agit aut ipsum aut aliud inquantum est mobile, idest reducitur in actum motus, sive sit motum a se sive ab alio, tunc est motus actus eius. Et inde est quod illa quae sunt in potentia, sive agant sive patiantur, moventur; quia et agendo patiuntur, et movendo moventur: sicut ignis, cum agit in ligna, patitur inquantum ingrossatur per fumum, quia flamma non est nisi fumus ardens.
Deinde cum dicit: dico autem hoc inquantum etc., manifestat hanc particulam, inquantum huiusmodi: et primo per exemplum; secundo per rationem, ibi: manifestum autem et in contrariis etc..
Dicit ergo primo quod necessarium fuit addi inquantum huiusmodi, quia id quod est in potentia, est etiam aliquid actu. Et licet idem sit subiectum existens in potentia et in actu, non tamen est idem secundum rationem esse in potentia et esse in actu, sicut aes est in potentia ad statuam et est actu aes, non tamen est eadem ratio aeris inquantum est aes et inquantum est potentia ad statuam.
Motus autem non est actus aeris inquantum est aes, sed inquantum est in potentia ad statuam: alias oporteret quod quandiu aes esset, tandiu aes moveretur, quod patet esse falsum. Unde patet convenienter additum esse inquantum huiusmodi.
Deinde cum dicit: manifestum autem et in contrariis etc., ostendit idem per rationem sumptam a contrariis.
Manifestum est enim quod aliquod idem subiectum est in potentia ad contraria, sicut humor aut sanguis est idem subiectum se habens in potentia ad sanitatem et aegritudinem.
Manifestum est autem quod esse in potentia ad sanitatem, et esse in potentia ad aegritudinem, est alterum et alterum (et hoc dico secundum ordinem ad obiecta): alioquin si idem esset posse laborare et posse sanari, sequeretur quod laborare et sanari essent idem. Differunt ergo posse laborare et posse sanari secundum rationem, sed subiectum est unum et idem.
Patet ergo quod non est eadem ratio subiecti inquantum est quoddam ens, et inquantum est potentia ad aliud: alioquin potentia ad contraria esset una secundum rationem.
Et sic etiam non est idem secundum rationem color et visibile.
Et ideo necessarium fuit dicere quod motus est actus possibilis inquantum est possibile: ne intelligeretur esse actus eius quod est in potentia, inquantum est quoddam subiectum.