Hic plangit destructionem hominum: et primo eorum quorum miseria est valde miserabilis secundum gradum dignitatis; secundo quorum est miserabilis propter reverentiam conditionis, ibi, sederunt in terra, conticuerunt senes; tertio illorum quorum est miserabilis propter defectum aetatis, ibi, defecerunt prae lacrymis oculis mei. Circa primum duo. Primo quantum ad principes saeculares praemittit parabolam vel metaphoram: defixae sunt in terra, idest tribulationibus implicati, ut facile evelli non possint. Psal. 68: infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Porta, reges, quorum erat potestas judicii, quod in portis exercebatur, perdidit, captivando, et contrivit, in captivitatem redigendo, vectes, principes, quibus confirmatur regnum, sicut vectibus portae. Et exponit: regem ejus, et principes ejus in gentibus, inter gentes. Psal. 106: contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Isa. 3: maerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolatae erunt.
Secundo quantum ad principes spirituales, scilicet sacerdotes: non est lex, per sacerdotes edocenda.
Malach. 2: labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt de ore ejus. Et prophetas: et prophetae ejus non invenerunt visionem a domino.
Psal. 75: jam non est propheta, et nos non cognoscet amplius.