Tricesimus quartus articulus est ad motum hostiae non movetur.
Verum est quod non movetur per se vel per accidens in loco; quia nec hoc modo est in loco in quo est sacramentum, sicut corpora sunt in loco per se vel per accidens, cum aliam habeat comparationem ad dimensiones sacramentales quam corpus ad dimensiones proprias secundum quas movetur per se et ad vehiculum, secundum quod movetur per accidens. Sed eo modo quo convenit corpori christi esse in loco ratione dimensionum sacramentalium, convenit sibi moveri in loco.