Supra apostolus ex una parte auctoritatis Psalmistae probavit, quod sacerdotium christi praefertur levitico, et ipsum evacuat, hic idem probat ex aliis duabus partibus et primo ex hoc, quod dicit iuravit dominus; secundo ex hoc quod dicit tu es sacerdos, ibi et alii quidem plures, etc..
Facit autem primo talem rationem: illud quod instituitur sine iuramento, minus validum est, quam quod instituitur cum iuramento; sacerdotium autem christi institutum est cum iuramento, sicut patet, quia dicit iuravit dominus. Sacerdotium vero Aaron, non, sicut patet Ex. XXVIII, 1: applica ad te Aaron, etc.. Ergo, etc..
Quantum ad maiorem dicit et quantum est, supple quod, non sine iureiurando, alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt; hic autem, etc.. Omnia ista ponuntur ad probandum, quod sacerdotium christi sit firmius, quia supra dictum est omnis promissio, facta in veteri testamento per iuramentum, signum est consilii divini immobilis. Et ideo, quia ad David et ad Abraham facta fuit ista promissio de christo cum iuramento, specialiter dicitur christus filius ipsorum.
Istud autem iuramentum designat aeternitatem potestatis christi. Dan. VII, 14: potestas eius, potestas aeterna. Lc. I, 33: et regni eius non erit finis.
Intantum melioris, etc., quia sacerdotium est firmius, quod patet, quia per iuramentum ordinatum est, ideo oportet aliquid melius et firmius per ipsum haberi. Unde potest legi praecedens littera suspensive usque huc: quod, inquantum est non sine iuramento, intantum melioris, etc..
Sciendum est autem quod sacerdos est medius inter deum et populum. Deut. V, 5: ego medius et sequester fui. Et ideo, quia sequester est mediator, sacerdos debet deum et populum ad concordiam reducere. Et hoc fit, quasi per pactum de bonis temporalibus, in quibus non conquiescebat affectus nisi carnalium, secundum illud Ps. XV: quid enim mihi est in caelo, etc.. Et ideo oportuit, ut superveniret alius sacerdos, qui esset sponsor, id est promissor melioris testamenti, et melioris pacti, quia de bonis spiritualibus et stabilibus. Et hic est iesus. Ier. XXXI, 31: feriam domui Iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi, etc.. Matth. IV, V. 17: poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum.
Deinde cum dicit et alii quidem plures, etc., utitur alia clausula posita in auctoritate tu es sacerdos in aeternum.
Et circa hoc facit duo.
Primo enim ostendit quare haec clausula in aeternum apponitur; secundo ex hoc ostendit sacerdotium christi esse maioris efficaciae, quam sacerdotium veteris testamenti, ibi unde et salvare.
Ostendit autem, quod iste sit verus sacerdos, quia alii prohibebantur morte permanere, quia omnes necessitatem habebant moriendi. Unde Aaron mortuo, successit eleazar, sicut patet Num. XX, 26, et sic deinceps.
Sicut autem videmus in naturalibus, quae sunt signa spiritualium, quod incorruptibilia non multiplicantur sub eadem specie, unde non est nisi unus sol: ita in spiritualibus in veteri testamento, quod fuit imperfectum, multiplicati fuerunt sacerdotes. Et hoc fuit signum quod illud sacerdotium erat corruptibile, quia incorruptibilia non multiplicantur eadem specie, ut dictum est, sed iste sacerdos, scilicet christus, est immortalis. Manet enim in aeternum, sicut verbum patris aeternum, ex cuius aeternitate redundat etiam aeternitas in corpus eius, quia christus resurgens ex mortuis iam non moritur, Rom. VI, V. 9. Et idcirco ex eo quod manet in aeternum, habet sacerdotium sempiternum. Et ideo solus christus est verus sacerdos, alii autem ministri eius. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo, ut ministros christi.
Deinde cum dicit unde et salvare, etc., ostendit efficaciam eius.
Et circa hoc duo facit, quia primo ostendit efficaciam eius; secundo modum ipsius efficaciae, ibi accedens, etc..
Efficacia eius est, quia causa est semper potentior suo effectu, et ideo causa temporalis non potest producere effectum aeternum.
Sacerdotium vero christi est aeternum, non autem leviticum, ut est probatum.
Ergo christus potest salvare in perpetuum.
Hoc autem non posset fieri, nisi haberet virtutem divinam. Is. XLV, 17: salvatus est Israel in domino salute aeterna.
Modus autem est quia accedens, etc.. Et describit istum modum a tribus, scilicet ab excellentia virtutis, naturae et pietatis.
Virtutis quidem, quia accedit per semetipsum.
Sed contra. Accedens ad aliquem, distat ab ipso, christus autem non distat a deo.
Respondeo. Dicendum est, quod apostolus in verbis istis ostendit duplicem naturam, scilicet humanam, secundum quam convenit ei accedere, quia in ipsa distat a deo; non autem accedit a statu culpae ad statum gratiae, sed per contemplationem intellectus et affectus, et adeptionem gloriae. Et naturam divinam, per hoc quod dicit eum per semetipsum accedere ad deum. Si enim esset purus homo, non posset per se accedere. Io. VI, V. 44: nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum. Et ideo cum apostolus dicit quod per semetipsum accedit, ostendit virtutem eius. Is. Lxiii, 1: gradiens in multitudine fortitudinis suae. Ergo accedit inquantum homo, sed per semetipsum inquantum deus.
Excellentiam vero naturae ostendit inquantum dicit semper vivens. Aliter enim sacerdotium eius finiretur. Apoc. I, 18: fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum.
Excellentiam pietatis ostendit, quia dicit ad interpellandum pro nobis, quia licet sit ita potens, ita altus, tamen cum hoc est pius, quia interpellat pro nobis. I Io. II, 1: advocatum habemus apud patrem iesum christum, etc..
Interpellat autem pro nobis, primo humanitatem suam, quam pro nobis assumpsit, repraesentando.
Item sanctissimae animae suae desiderium, quod de salute nostra habuit exprimendo, cum quo interpellat pro nobis.
Alia littera habet: accedentes per ipsum, et tunc designantur illi quos salvat, quia accedentes per fidem eius ad deum. Rom. V, V. 1 s.: iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad deum per dominum iesum christum, per quem accessum habemus.
Deinde cum dicit talis enim decebat, etc., ostendit ex excellentia christi excellentiam eius sacerdotii.
Et circa hoc facit duo.
Primo enim ostendit, quod ei conveniunt perfectiones conditionum, quae requirebantur ad sacerdotium veteris legis; secundo ostendit, quod sibi desunt imperfectiones eius, ibi qui non habet necessitatem.
Ponit autem quatuor conditiones de ipso, quae debent esse in sacerdote legali.
Primo quod sit sanctus Lev. XXI, 6: incensum enim domini et panes dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. Hanc autem perfecte habuit christus. Sanctitas enim importat puritatem consecratam deo. Christus autem a principio conceptionis suae deo consecratus fuit. Lc. I, 35: quod enim ex te nascetur, sanctum vocabitur. Matth. I, 20: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est, et Dan. IX, 24: ungatur sanctus sanctorum.
Secundo quod sit innocens. Lev. XXII, 9: custodiant praecepta mea, ut non subiaceant peccato. Proprie autem dicitur innocentia puritas ad proximum. Ps. XXIII, 4: innocens manibus, etc.. Christus autem summe innocens fuit, utpote qui peccatum non fecit. Ps.
XXV, 1: ego in innocentia mea ingressus sum.
Tertio quod esset impollutus, et hoc quo ad se. Lev. XXI, 17: homo de semine tuo, qui habuerit maculam, non offerat panes dei sui. De christo autem dicitur in figura. Ex.
C. XII, 5: erit autem agnus sine macula, etc..
Quarto quod non commisceretur cum coinquinatis.
Lev. XXI, 15: non commisceat stirpem generis sui, vulgo gentis suae. Christus autem fuit perfectissime a peccatoribus segregatus.
Ps. I, 1: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, etc.. Quod quidem verum est quantum ad similitudinem vitae. Sap.
C. II, 15: dissimilis est aliis vita illius. Non tamen quantum ad conversationem, quia cum hominibus conversatus est, Bar. III, 38. Et hoc propter illorum conversationem. Matth.
C. IX, 11: quare cum peccatoribus manducat magister vester? et intantum segregatus est, quod etiam factus est excelsior caelis, id est, super omnem caelestem creaturam, sublimata est humana natura in ipso. Supra I, 3: sedet ad dexteram maiestatis in excelsis, etc.. Ergo iste est sacerdos valde sufficiens.
Consequenter cum dicit qui non habet, etc., removet ab eo, quod erat imperfectionis in sacerdote legali. Hoc autem erat, quia ille indigebat sacrificio expiationis, ut patet Lev. XVI, 5: immolabit vitulum pro se, et hircum pro populo. Ergo orabat pro se.
Item, non tantum semel orabat pro se, sed frequenter. Et huius ratio est, quia lex instituit homines sacerdotes habentes infirmitatem.
Sap. IX, 5: homo infirmus et exigui temporis, etc.. Sed sermo, divinus, qui post legem est, interposito iureiurando, constituit filium, qui nullam de istis imperfectionibus habet, sed omnino perfectum, in aeternum, scilicet sacerdotem duraturum. Non enim obtulit pro peccatis suis, sed tantum pro nostris. Is. LIII, 5: vulneratus est propter iniquitates nostras. Item nec frequenter pro nobis, sed tantum semel. I Pet. III, 18: christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Unica enim eius oblatio sufficit ad exhaurienda peccata totius generis humani.