CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De contradictione opinionum Empedoclis, Heracliti et Anaxagorae.
Dicentes autem cum. Empedocle et Heraclito, quod idem mundus in substantia generatur quandoque, et corrumpitur quandoque, nolunt aliud significare per hoc dictum suum., nisi ut ponant mundum semper esse et fuisse, et futurum esse tempus cui non sit finis aliquis in quo secundum substantialem formam corrumpatur : verum tamen forma ejus accidentalis alteratur et mutatur qualibet vice una post aliam ex forma in formam. Et simile inducunt in minori mundo, in quo videmus quod puer alteratur in virum secundum illud quod aetas relinquit in corpore : et iterum alteratur ex viro in puerum secundum illud quod aetas senectutis ultimae relinquit in mente : senes enim declinantes ad puerilia convertuntur : hoc enim fit in minori mundo, eo quod quandoque corrumpitur puer et fit vir idem in subjecto manens: et quandoque corrumpitur vir et fit puer adhuc manens illud in subjecto. Et similiter dicunt esse in majori mundo tam Empedocles quam Heraclitus, licet diversimode hoc dicant, sicut patet ex supradictis. Contra hoc autem nos dicimus, quod dictum hoc est erroneum quoad probationem quam inducunt, et est non verum etiam in seipso : et hoc quidem probatur ex hoc quod quando conveniunt elementa quaedam ad alia in compositione mundi, non fiunt ex eis dispositiones formarum diversarum, praecipue quoad prima simplicia in quibus reciproca alteratione reiterantur semper eadem specie : fit ergo ex talibus sic reciproce alteratis compositio mundi unius et forma una mundi:
quia partibus mundi simplicibus eisdem in forma existentibus non potest esse mundus diversus secundum formam. Deinde autem dictis Empedocles et Heraclitus nobis etiam confitentur illud: quia talem causam ponunt generationi et corruptioni, ex qua necessario reciprocatio fit earumdem formarum specie in simplicibus partibus mundi, licet dicant causam generationis contrariam esse causae corruptionis : generationis enim causa est, ut dicunt, amicitia, et corruptionis odium.
Amplius autem si corpus mundi est totum manens idem in substantia et quantitate, sed alteratum in qualitatibus est quandoque secundum dispositionem unam, et quandoque secundum dispositionem aliam : et, ut dicunt, non habet mundus aliam renovationem, nisi dictum modum alterationis : et sic cum hoc, ut confitentur, mundus non habet compositionem ex aliis, nisi ex quibus componitur hoc coelum quod videmus, et hic mundus sensibilis secundum quamcumque dispositionem formarum variatur, eo quod semper reciprocatur eaedem qualitates quae sunt istorum elementorum : tunc ex hoc sermone non sequitur quod mundus sit generatus secundum totum et substantiam suam, neque habet aliquod principium materiale vel efficiens ante se vel post se mutationis et corruptionis : verumtamen secundum suas qualitates elementales tantum quod in suis accidentalibus et particularibus formis corrumpitur et linitur in quibusdam : et hoc non aufert mundo perpetuitatem, sed potius affert, sicut in secundo Peri geneseos ostendemus. Anaxagoras autem dicit, quod orbis est qui cadit sub corruptione, et non redit unquam ad generationem ejusdem in specie. Respondemus per ante dicta ; si enim mundus est unus et non possunt esse plures mundi, neque simul, neque successive, cum mundus sit ex materia sua tota, tunc impossibile est ut verum sit quod dicunt. Secundum enim opinionem Anaxagorae materia mundi fuit ante mundum, quae fuit mixta ex omnibus homogeniis in quibus latebant omnes formae partium hujus mundi, et per intellectum componentem et dividentem exivit ex illa mixtura forma hujus mundi. Si enim daretur, quod non fuisset materia illa ante hunc mundum, tunc non posset esse verum quod dixit Anaxagoras, quod alterata per intellectum agentem esset materia ad hoc quod reciperet formam hujus mundi. Cum igitur secundum Anaxagoram alterata sint in forma mundi hujus, adhuc post corruptionem mundi et resolutionem in mixturam primam remanet virtus et potentia alterationis ad easdem formas compositionis mundi quae modo sunt in mundo. Si enim aliud ex homogeniis aliquando compositum est, adhuc in futurum aliquid simile illi specie potest componi ex homogeniis, quae sunt similia primis homogeniis, in quibus jam olim compositio facta fuit: igitur ex mixtura in quam resolvitur mundus, erit mundus idem in specie rediens iterum per intellectum agentem. Si autem dicatur quod mundus non est unus in specie, sed sunt mundi multi secundum speciem vel genus, tunc forsitan possibile est quod sit verum quod dicunt. Sed nos in sequentibus inquiremus utrum hoc possibile sit an impossibile omnino. Cum enim ostenderimus coelum omnino esse ingenerabile et incorruptibile, tunc consequens non erit reiterari diversa in specie et genere : quoniam tunc ex perpetuitate motus coeli concludemus in fine secundi Peri geneseos, quod quaecumque habent substantiam incorruptibilem motam, reiterantur eadem numero in omni tempore mundi : et quaecumque habent substantiam corruptibilem motam, reiterantur eadem specie non numero : et in his duobus remanet semper mundus unus, ex quibus palam erit falsum esse quod dixit Anaxagoras.