PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur laetissimus auditus:
" Quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa. "
" Dominus, " inquam, qui potuit, sicut jam antedictum est : Qui potens est, et sanctum nomen ejus ." Magnificavit, " hoc est, magnifica liberalitate fecit. Ipse enim est magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia . ''Sic enim per magnifica dona elevata est magnificentia sua super caelos, supercaelestibus donis ditans Elisabeth, ut patet per ante dicta.
" Misericordiam suam, " quae per effectum nostram aufert miseriam : opprobrium sterilitatis recompensans uno plurimos valente filio, et impotentiam anilem divino supplens fecunditatis miraculo. Isa. lxvi, 9 : Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus ?Hanc misericordiam opprobrium tollentem notavit superius, ubi dixit : Sic fecit mihi Dominus, in diebus quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines . Misericordia enim ista praevenit annuntiando et fecundando : subsecuta autem est formando, et sanctificando, et ad lucem luciferum perducendo. Thren. iii, 22 : Non defecerunt misera-
dones ejus. Isa. lxiii, 7 : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus.