MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Videtur autem, quod sordidam et nigram habere debuit vestem.
1. Zacharias enim vidit Jesum sacerdotem magnum indutum vestibus sordidis : et exponit hoc Glossa de inductione quae facta fuit in Incarnatione : ergo et Angelus hoc annuntians debuit indutus apparere in vestibus sordidis.
2. Item, Psal. XXIX, 12 : Conscidisti saccum meam, etc. Ergo Dominus in Incarnatione induit saccum nostrae mortalitatis, in quo tulit thesaurum nostrae redemptionis : ergo Angelus hoc annuntians debuit indutus esse sacco.
3. Item, Si in resurrectione apparuerunt Angeli in vestibus albis , quia annuntiaverunt Christum a passione absolutum : ergo in veste nigra annuntiare debuerunt incarnatum passurum.