LIV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
31. De sancto Antonio Eremita.
38. De s. Cunegunde imperatrice.
42. De s. Gebehardo Constantiensi.
43. D. s. Gebehardo Constantiensi.
1. Laudet te, Deus,
iustus et reus,
orbis totus
sacro fonte lotus.
2. Culpae qui totius
es indultor propitius,
3. Consolator pius,
malum mutans in melius ;
4. Qui duodenos
in orbem misisti famulos
5. Ad fidem rectam
servandam hortantes populos.
6. In grege quorum
Bartholomaeum
socium statuisti
tam sedulum,
7. Ut nomen tuum
dignum et pium
laudaret, praedicaret
per saeculum.
8. Igitur hic sanctus
veniens in tertiam
primitus Indiam,
9. Quo deus colitur
Astaroth, qui dicitur,
templum ingreditur.
10. Daemon perterritus
obmutuit,
Responsa penitus
non tribuit.
Quid istud designat,
genti deceptae
Beerith indicat:
11. "En, deus," inquiens,
"quem colitis,
catenis traditus
est ignitis
viro Dei dante ;
ne me visitet,
quilibet clamitet.
12. Haec sunt indicia
vobis eundem
patenter indicantia:
13. Ipsius omnia
specie mira
membra sunt elegantia,
14. Crispi sunt crines,
oculi grandes,
praecellit candida caro nives,
15. Decens statura,
vox quasi tuba,
vestitur purpura pretiosa."
16. Continuo sanctum quaerunt,
quem signa patrando noverunt;
17. A daemone vir mundatur,
rex nata curata laetatur.
18. Cum rege familia
credit et patria ;
multa fiunt signa,
fides crescit,
cassantur idola.
19. Tot signis deicolus
fulsit apostolus ;
tandem flagellatur,
decollatur
A stragis iussibus.
20. Gens bis senarum,
quas convertit, civitatum
corpus visitat beatum;
21. Sepelit illud
digne dignum in sepulcrum ;
scandit spiritus in altum.
22. Ipsius pio precatu
nos, Deus, a reatu
digneris absolvere
tuoque regno iungere.