QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Circa solutionem ad tertium difficile est ostendere, quare haec scientia non sit practica, sicut Theologia, quia (ut hic dicit in fine) Deus quatenus bonus, et secundum quamcumque aliam rationem absolutam, potest esse objectum scientiae practicae. Dicendum tamen hanc esse speculativam, quia, ut ait Aristoteles hic in prooemio,omnibus necessariis existentibus, iuventa est, non autem ut operemur operationes nobis necessarias, et sic ejus finis est purum scire ; Theologia autem inventa est, ut juxta eam operemur. Quod hic ait in fine, practicam et speculativam non distingui objecto, intellige, materiali vel remoto, quia in q. A. prolog. g. Aliter dicitur, n. 10. tenet practicam dici ab objecto. Vide eum ibi, de scientia practica satis fuse disputantem, sed quaestio magis molesta est quam utilis, ut notavi ibi ult. schol. Vide Anton. Andream hic q. 11. et expositionem Doctoris in textum hujus quaestionis.
Ad primum argumentum quaestionis dicendum, quod hic est ut boni fiamus speculando. Ad secundum dicendum, quod hic ordinat alias, ut finis ordinat entia ad finem, non ut scientia directiva. Ad tertium dicendum, quod non est simile, non propter secundas rationes improbatas, sed propter illam de naturalitate amoris, circa quam non est difformitas. Illa tamen ratio est debilis, sicut patet per argumentum de amore naturali supra. Libertas enim est respectu actus ex puris naturalibus, ut eliciatur cum circumstantiis debitis, vel sine, scilicet super omnia, vel propter aliud, licet istae circumstantiae non ponant amorem in esse supernaturali. Similiter unde probatur illud de directione, Philosophus n. 2. hujus dicit, text. c. 3. finis practicae est opus, non dicit di rigere in opere. Ad quartum dicendum, quod modus tractandi est unus, et finis unus quantumcumque subjectum sit commune. Ad argumentum de objecto scientiae practicae, dicendum quod non est objectum ejus opus nostrum, sed directivum per ipsam, nec objectum ejus est operabile; sed quaelibet conditio absoluta potest esse ratio objecti scientiae practicae, secundum quam conditionem potest operatio nostra, quae non est speculatio, esse circa illud ; volitio autem potest esse circa objectum, secundum illam absolutam rationem ejus, sicut et intellectus. Sic patet quomodo Deus inquantum Deus, vel inquantum bonus, vel secundum aliam rationem absolutam, potest esse objectum scientiae practicae; ergo scientia practica et speculativa non distinguuntur penes objectum, quia nullum est intelligibile, circa quod non possit esse secundum rationem absolutam ejus,ita operatio voluntatis sicut operatio intellectus. Richardus 1. q. 4. vult quod magis distinguatur a fine quam a materia, et hoc loquendo de fine essentiali, quem scientia ex se respicit, non accidentali, quem sciens sibi praefigit, quod probatur, quia de quantumcumque operabili potest esse scientia speculativa. Sed hic restat dubium de scientia Dei, quare non est practica, et de hoc alibi patet.
ANNOTATIONES.
Sequitur septima quaestio de fine Metaphysicae, in qua communiter non assignatur correctio, licet in aliquibus illa littera infra ibi: Contra, quare ex amore naturali, etc. usque ibi: Ad primum argumentum, etc. ponatur Extra, littera tamen bona et singularis.
Adverte tamen quod haec quaestio in aliquibus sequitur quaestionem sequentem de comparatione speculativae et practicae, et ex littera Doctoris, patet quod sic deberet ordinari ibi ad finem quaestionis. Ad argumentum de objecto scientiae practicae etc. ubi aliqui libri habent: Ad argumentum, et alii ad argumenta, et subditur primae quaestioni,illud enim argumentum est in quaestione illa ibi: Alii dicunt quod nulla voluntas, et sequitur, quod probatur, quia objectum speculativae, etc. unde manifestum est, vel quod illa responsio deberet poni ad finem sequentis, vel quod illa deberet praecedere istam, ad hoc facit ordo textus Philosophi super quem moventur, ut patet ; quia tamen communiter ordo quaestionis est talis, non mutavimus ipsum.
Ad finem hujus quaestionis nota solutionem dubii, quod dimittit insolutum, quia erat Theologicum, ideo dicit de hoc alibi. Quaere in prologo q. de praxi, ubi de scientia Dei est problema satis intricatum ; si autem non ponatur practica, hoc ideo est, quia potentia practicans non est regulabilis aliunde, sed uniformis, et non potest cadere error in ejus operationem. Igitur idem judicium est de ipsa sicut de voluntate naturali, de qua loquitur Doctor in littera.
Sententia Doctoris clara est hic, sed videatur profundius in prologo ubi supra.
Maxime vero principalis scientiarum, et magis principalite rsubserviente est, quae cognoscit cujus causa sunt agenda singula.