REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia D. Thomae Angelum esse in loco per operationem, Goffredus ait per applicationem, quod idem est, rejicilur optimis et claris rationibus, et quia damnata est per universitatem et Episcopum Parisieas. Vide Doct. de hoc fusius in Oxon. hic quaest. 6. a num. 2.
Dicitur ad quaestionem, quod Angelus est in loco per applicationem, non autem per operationem solum, qui articulus damnatus est. Sed illud videtur idem ponere cum isto errore, nisi quod est venenum latens. Probatur quia esse per applicationem non est actus primus ; igitur secundus ; igitur non differt ab operatione.
Item, ille Doctor in ista quaestione, qua quaeritur, si Deus est ubique, declarat quod sic, quia ubique operatur, et agens est simul cum passo ; aut igitur vult concludere Deum esse in omnibus per operationem, et tunc petit quod deberet probare, capiendo quod Deus ubique operatur ; igitur est ubique per operationem, et principaliter hoc non esset ad propositum, quia quaero de immensitate ; igitur oportet quod Deus sit prius alio modo ubique quam per operationem. Et hoc multo magis de D?o, si debeat concludi immensitas, quia quanto agens est majoris virtutis, tanto remotius potest agere in passum ; igitur cum Deus sit infinitae virtutis, et si tantum in caelo esset praesentialiter per essentiam, essentialiter posset creare in terra sicut nunc.
Item, sequeretur quod Angeli nusquam sunt secundum locum,
posito possibili, quod circa caelum Empyreum non operantur, quia possunt transire a caelo in terram, et tunc non sunt in caelo dum ipsi missi sunt, neque in terra posito casu quod tunc non habeant operationem circa aliquem locum.
Item, qua ratione ponitur ubi operatur, igitur maxime ubi primo operatur ; sed hoc est in toto caelo, quia totum caelum est proportionatum Angelo moventi, nec est ponendum quod magis sit una pars quam alia, ubi primo operatur sicut in toto primo. Nec est ibi dextrum, nec sinistrum, nisi in imaginatione tantum, nec magis Oriens quam Occidens, sicut est una pars hominis dextra, et pars alia immobilis. Quaecumque enim pars realis est millesies in Oriente, millesies in Occidente, nunc dextra, nunc sinistra.
Item, quod est ratio existendi alicui in loco formaliter, est in eo formaliter, cui competit formaliter esse in loco ; sed mutatio Angeli non est in eo formaliter, igitur ipsa non est ratio sibi existendi in loco, neque intellectio est ratio existendi in loco, sed magis abstrahit.
Item, quod inest per accidens alicui, quia alteri per se, sicut uniformiter se habet per se ad per se, sic per accidens ad per accidens; igitur si operatio esset illud quo Angelus esset in loco per accidens, operatio esset per se in loco. Et quod allegatur pro illa opinione de Damasceno 13. cap. et 16. scilicet quod dicitur Angelus esse in loco, quia est in loco intelligibiliter, sed illa tria loca, quae citant ad esse et operari, et potius colligitur ex illius verbis Angelum per aliud esse in loco, et per aliud in eodem operari. Unde secundum eum, operari in loco et esse intelligibiliter, non removet locum ab Angelo, nisi cir cumscrip tive.
SCHOLIUMII.
Circa locum corporum, explicat primo quomodo corpus petit esse in loco proprio, quia facit latera continentis distare, et non sinit aliud corpus ibi, et circa hoc explicat optime immobilitatem loci, et incorruptibilitatem ejus. Secundo, quomodo est in loco aequali, quia superficies extima contenti, et convexa continentis sint in eodem situ. Tertio, quomodo commensurative, ita ut partes locati correspondeant partibus loci ; et hae tres conditiones conveniunt corpori, quatenus quantum est. Quarto, quomodo esse in loco aclu primo praesens locanti ab agente datur. Quinto, quod esse in loco naturali vel violento competit, ratione qualitatum loci, convenientium vel disconvenieiitium locato. Vide Doctorem in Oxon. hic quaest. 6. a num. 6. et 4. Phys. quaest. I. 2. 3. et 4.
Dico igitur ad quaestionem, primo, quomodo corpus est in loco ; secundo, quomodo Angelus. Et primo dico quod corpus habet necessario aptitudinem ad esse in loco proprio. .Secundo habet aptitudinem ad esse in loco aequali. Tertio habet aptitudinem ad esse sic in loco, id est, commensurative. Quarto habet aptitudinem essendi in loco mobiliter vel naturaliter. Primum competit corpori quatenus est quantum, quia inquantum tale, habet necessario aptitudinem essendi in loco praeciso in actu, immobibi per se, et per accidens motu locali, et sic dicitur ultimum corporis continentis, etc. Ultimum dico, quod est indivisibile immediate continens, quia corpus inquantum quantum habet aptitudinem ut faciat latera continentis distare, et facit suam superficiem in eodem situ cum superficie continente, etc. Sequitur necessario ex quantitate contenti, quia facit aliquam superficiem in eodem situ cum sua, et quod ista superficies continens sit alterius, accidit ex hoc quod indivisibile quantitatis non potest esse per se.
Sed unde accidit immobilitas loci ? Ponitur quod per respectum ad polos et totum universum. Sed illud nihil valet, quia impossibile et incompossibile per naturam est, quod accidens maneat idem sine subjecto, vel quod migret a subjecto in subjectum, sive sit res, sive quodcumque ; igitur si illud minimum quod continet virgam in aqua, non remanet, nihil illius loci numero remanet. Dicitur, ille respectus est totius Universi, verum est, tamen per unam partem sui ; igitur si succedit alia pars Universi, impossibile est eumdem locum numero remanere.
Ideo dico quod locus est simplex immobilis localiter, et per se et per accidens, et accidentaliter per accidens, quia si posset accidentaliter per accidens moveri, ut fingit Commentator, igitur sic posset aliquo modo esse in loco accidentaliter per accidens, et sic locus illius loci, et sic in infinitum. Prima consequentia patet, quia si quantum, in quo est albedo, movetur, albedo per accidens est in loco, similitudo similiter accidentaliter per accidens, et sic aliquo modo similitudo est hic nunc, et prius non fuit ; igitur si locus alius ab isto esset hic nunc in loco, et prius non fuit, pari ratione locus illius loci, et contraria simul.
Item, sequeretur quod corpus posset simul quiescere localiter, et moveri localiter, quia si locus moveatur ad motionem subjecti, et non est locus in actu, quin contineat corpus in actu, igitur illud corpus conlentum actu movetur, aliter non actu conlinentiae replet locum motum, et si manet actu in eodem loco, actu quiescit.
Secundo, dico quod locus est corruptibilis, quia si hic aer movetur localiter, in quo est hic locus, et impossibile est istum locum moveri, nec potest ingredi aliud subjectum ; igitur necesse est ipsum corrumpi.
Tertio, dico quod per aequivalentiam est incorruptibilis, quia licet ab isto loco in aere ad istum locum in aqua non possit esse motus, ita quod unum corpus exeat ab hoc loco secundum numerum, et aliud ingrediatur eumdem locum numero, tamen respectu motus similiter se habet alius locus secundum numerum, sicut si esset idem numero, sicut patet in exemplo. Si dicam saepius hanc vocem homo, homo, audiens diceret quod ego profero eamdem vocem, quia eumdem conceptum mentis explico, tamen certum est quod eadem vox numero semel formata non potest iterum formari ; dicitur tamen una numero in comparatione ad rationem propriam, qua finaliter formatur. Ideo in talibus non dicitur unum aliud ab alio, nisi sit aliud specie, ideo succedentia videntur recipi in eodem loco numero, et tamen non est motus localis rectus, nisi ab alio loco specie ad alium locum specie ; et videtur recipi corpus motum in eodem loco numero, in quo praefuit expulsum, recipitur tamen in alio numero, in comparatione tamen ad motum dicitur idem numero. Primae igitur tres conditiones, scilicet quod corpus habet aptitudinem ad necessario essendum in proprio loco, et quod in loco aequali indivisibili secundum unam dimensionem, et in loco dimensive, competunt corpori inquantum quantum. Sed quartam conditionem non habet a se, sed ab agente est actu in loco, non necessario, ita quod agens potest ipsum ponere praesens in corpore, quod natum est ipsum locare.
Quinta conditio, quod sit in loco naturaliter vel violenter, nec competit sibi ab agente, nec quatenus quantum, quia inquantum mathematicum, nullus locus est sibi naturalis, vel violentus, sed inquantum quale, est violenter in loco, vel naturaliter, inquantum circumscribitur a corpore habente convenientes qualitates, quae sunt natae salvare ipsum, vel a corpore habente qualitates natas corrumpere ; ideo magis proprie dicitur corpus esse naturaliter, vel violenter in corpore locante quam in loco.
Secundum principale declaro, qualiter competit Angelo esse in loco, non enim competit sibi locus primo modo, quia non facit latera continentis distare, sed potest stare in quacunque parte continui, non soluto continuo. Neque competit sibi locus secundo modo, quia non habet superficiem aequalem super-
Aciei loci. Neque competit sibi locus lerlio modo commensurative, quia non est circumscriptive in loco. Quarto modo est in loco in actu, quia coexistit corporali locanti, et hoc est ab agente, minus tamen proprie quam corpus, quia tantum definitive. Quinto modo non est in loco, quia nullum corpus est natum ipsum conservare, neque corrumpere. Solum igitur quarto modo est in loco in actu a creante ponente ipsum actu in loco, et postea potest ponere se in alio.
Ad primum principale, dico quod Boetius intelligit quod non sunt in loco, sicut corpus. Idem intelligit
Augustinus in illis duobus locis. Ad ultimum, dico quod non est in loco, quod est ultimum corporis continentis, etc. sicut lapis vel corpus. Et si dicas, nullo modo potest contineri, quia continens est formale respectu contenti, verum est in corporibus, et hoc est per qualitatem naturalem, et non per hoc quod est continere, quia continere solum est per quantitatem, et hoc non arguit nobilitatem in continente, neque actualitatem, neque influentiam respectu contenti, sed est ita ambire contentum, ut nihil illius si extra illum locum.