Quod omnia supradicta uno fidei articulo comprehenduntur.
Ex his autem omnibus quae praedicta sunt, colligere possumus, quod deus est unus, simplex, perfectus, infinitus, intelligens et volens. Quae quidem omnia in symbolo fidei brevi articulo comprehenduntur, cum nos profitemur credere in deum unum omnipotentem. Cum enim hoc nomen deus a nomine Graeco quod dicitur theos, dictum videatur, quod quidem a theaste dicitur, quod est videre vel considerare; in ipso dei nomine patet quod sit intelligens, et per consequens volens. In hoc autem quod dicimus eum unum, excluditur et deorum pluralitas, et omnis compositio: non enim est simpliciter unum nisi quod est simplex.
Per hoc autem quod dicimus, omnipotentem, ostenditur quod sit infinitae virtutis, cui nihil subtrahi possit, in quo includitur quod sit et infinitus et perfectus: nam virtus rei perfectionem essentiae consequitur.