His igitur expositis, ostendendum est quomodo ex auctoritatibus in praedicto libello contentis vera fides docetur, et contra errores defenditur.
Considerandum siquidem est, quod in hoc apparuit filius dei, ut dissolvat opera diaboli, ut dicitur I Ioan. III, 8, unde et diabolus versa vice ad hoc totum suum conatum apposuit et apponit, ut ea quae sunt christi, dissolvat. Quod quidem primo per tyrannos facere tentavit, christi martyres corporaliter occidentes; sed postmodum per haereticos, per quos spiritualiter plurimos interfecit. Unde si quis diligenter inspiciat haereticorum errores, ad hoc principaliter videntur tendere, ut christi derogent dignitati.
Derogavit namque dignitati christi Arrius, dum filium dei coessentialem patri esse negavit, eum asserens creaturam. Derogavit et Macedonius, qui dum spiritum sanctum creaturam esse dixit, filio subtraxit auctoritatem spirandi divinam personam. Derogavit et Manichaeus: qui dum visibilia a malo deo creata asseruit, per filium omnia esse creata negavit.
Dissolvit et quae sunt christi, Nestorius, qui dum aliam personam esse filii hominis, et aliam filii dei docuit, christum esse aliquid unum negavit. Dissolvit et eutyches, qui dum ex duabus naturis, divina scilicet et humana, in christi incarnatione unam conficere voluit, utramque subtraxit: quod enim ex duobus conficitur, neutrum eorum veraciter dici potest. Dissolvit et Pelagius, qui dum gratia nos non indigere ad capessendam salutem confixit, adventum filii dei in carnem frustravit: gratia enim et veritas per iesum christum facta est: Ioan. I, 17. Derogavit et christo Iovinianus, qui dum virgines in coniugio viventibus aequavit, dignitati christi detraxit, qua eum natum de virgine confitemur. Derogavit et vigilantius, qui dum paupertatem pro christo susceptam impugnavit, perfectioni, quam christus servavit et docuit, contradixit; unde non immerito dicitur I Ioan. IV, 3: omnis spiritus qui solvit iesum, ex deo non est, et hic est Antichristus.
Sic ergo et in hoc tempore aliqui esse dicuntur qui solvere christum tentant, eius dignitatem quantum in ipsis est minuentes. Dum enim dicunt spiritum sanctum a filio non procedere, eius dignitatem minuunt, qua simul cum patre est spiritus sancti spirator. Dum vero unum caput ecclesiae esse negant, sanctam scilicet Romanam ecclesiam, manifeste unitatem corporis mystici dissolvunt: non enim potest esse unum corpus, si non fuerit unum caput, neque una congregatio, si non fuerit unus rector; unde Ioan. X, 16, dicitur: fiet unum ovile et unus pastor.
Dum vero sacramentum altaris ex azymis posse confici negant, manifeste ipsi christo repugnant, qui prima die azymorum, quando nihil fermentatum secundum legem debebat in Iudaeorum domibus inveniri, evangelistae tradunt eum hoc sacramentum instituisse. Videntur etiam et puritati ipsius sacramentalis corporis christi derogare, ad quam apostolus fideles exhortatur, dicens, I ad corinth. V, 8, quod non est epulandum in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Huius etiam sacramenti virtutem minuunt dum Purgatorium negant, quod in ecclesia communiter pro vivis et mortuis consecratur; cum, Purgatorio sublato, in mortuis nullam efficaciam possit habere.
Non enim prodest his qui sunt in inferno, ubi nulla est redemptio; neque illis qui sunt in gloria, qui suffragiis nostris non egent.
Quomodo igitur ex praemissis auctoritatibus errores huiusmodi confutentur, breviter ostendam, incipiens prius a processione spiritus sancti.