Postquam dionysius ostendit quomodo malum sit in Daemonibus, hic ostendit quomodo sit in animabus; et primo, excludit modum falsum; secundo, ponit modum verum; ibi: si autem...; tertio, concludit propositum; ibi: non igitur...p dicit ergo, primo, quod forte aliquis dicit animas humanas esse malas, quod quidem verum est de aliquibus; sed inquirendum est quomodo mala dicantur. Si autem aliquis dicat quod ideo dicuntur mala quia assistunt malis quibus provident et quos salvare intendunt, sicut aliquis bonus homo cohabitat malis ut eos salvet vel sicut etiam ipsa anima communicat et coassistit corruptioni corporis et passionibus animae inordinatis et huiusmodi ad ordinem reducere intendens, hoc non est malum, sed est bonum et ex primo bono derivatur, cuius virtute etiam mala fiunt bona vel inquantum mala transmutantur et fiunt bona vel inquantum ex malis divina ordinatione eliciuntur bona.
Deinde, cum dicit: si autem...
Ponit verum modum; et dicit quod si nos dicimus animas fieri malas, hoc non possumus nisi inquantum deficiunt a bono, et quantum ad habitum et quantum ad actum, et sic infirmatae ex defectu boni, non possunt consequi debitum finem, sed prolabuntur ad aliquid contrarium fini; sicut et aerem qui est super nos dicimus obtenebrari per defectum et absentiam luminis. Sed lumen est quod et tenebras illuminat; idest quae prius tenebrosa erant facit luminosa et sic bonum de malo facit bonum.
Deinde, cum dicit: non igitur... Concludit propositum, quod scilicet neque in Daemonibus neque in hominibus sit malum, quasi aliquid existens positive, sed sicut defectus et quasi quoddam desertum perfectionis propriorum bonorum. Sic igitur intendit ostendere quod in existentibus non est malum; quia, in quibusdam quidem nullo modo est malum, sicut in deo vel in Angelis; in quibusdam vero est malum, sed sicut privatio et defectus, non sicut aliquid existens.
Deinde, cum dicit: sed neque... Ostendit quod non est naturaliter in animalibus irrationalibus; et excludit duo secundum quae posset videri quod in eis esset naturaliter malum, scilicet passiones et passionis defectus. Posset enim aliquis videns in brutis animalibus naturaliter furorem et concupiscentiam quae in hominibus dicuntur mala, existimare huiusmodi animalia naturaliter esse mala. Sed hoc excludit dicens quod si auferas ab huiusmodi animalibus furorem et concupiscentiam et alias huiusmodi passiones, quae ab aliquibus dicuntur mala et tamen non sunt mala simpliciter eorum naturae, si inquam ista auferantur, natura eorum iam interimitur. Nam cum leo perdiderit animositatem et superbiam, iam non erit leo; et similiter canis, cum perdiderit furorem, omnibus factus mansuetus, non erit canis. Et hoc apparet in utilitate quam facit in rebus humanis, in quibus officium canis est custodire domum vel alia huiusmodi; et hoc facit accedendo ad familiarem et abiiciendo alienum. Manifestum est autem quod ea per quae servatur natura ne corrumpatur, non sunt mala, sed corruptio ipsius naturae est infirmitas et quicumque defectus alius naturalium habituum et virtutum et operationum et hoc est malum, ut supra dictum est. Unde patet quod praedictae passiones, quibus interemptis, interimitur natura brutorum animalium, non sunt in eis mala, sed bona.
Posset autem aliquis dicere quod ex hoc quod sunt imperfecta ratione carentia secundum suam naturam, huiusmodi animalia sunt naturaliter mala; sed hoc ipse excludit dicens: quaecumque enim generantur, non perveniunt ad suam perfectionem nisi post determinatum tempus; ex quo patet quod esse imperfectum ante illud tempus est naturale et secundum naturam; ex quo patet, quod non omnis imperfectio est praeter naturam, sed solum illa imperfectio, per quam tollitur perfectio debita secundum illud tempus, est mala.