Hic plangit destructionem eorum qui sunt miserabiles propter reverentiam conditionis: primo senum: sederunt in terra, conticuerunt, quae sunt signa magnae tristitiae. Job 2: sederunt cum eo in terra sex diebus; et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem.
Secundo quantum ad virgines: filiae sion, quae erant in arce; vel juxta templum, filiae sacerdotum, consperserunt, in signum tristitiae; virgines jerusalem, quantum ad illas quae habitabant in civitate, accinctae sunt ciliciis; abjecerunt in terram, prae confusione et timore, virgines Juda, quantum ad illas quae per regnum undique habitabant. Isa. 3: erit pro suavi odor foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium.