Trigesimus quintus articulus est, an aliquid de substantia caeli intret compositionem corporis vivi et animati.
Dicitur, quod cum aliquid dicitur de substantia caeli, si haec praepositio de designet causam materialem, sic credo esse falsum, non tamen periculosum, nec contra fidem.
Si autem designet habitudinem causae efficientis, sic puto non solum esse verum, sed necessarium, ut patet per auctoritatem dionysii supra inductam: et hic sensus determinatur per hoc quod dicitur, per effectum suae virtutis.