CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De distinctionibus generabilium et ingenerabilium, et corruptibilium et incorruptibilium, ex quibus sumendae sunt probationes ad ostendendum ingenerabilem et incorruptibilem esse mundum.
Aliius autem ordinantes disputationem de mundi generatione et corruptione, dicimus opinionem Antiquorum duo confiteri de quibus est inquirendum. : dicunt enim aliqui quod possibile est ut aliquid non ingrediatur in esse per generationem, quod tamen sit corruptibile in natura, etiamsi nunquam corrumpatur : et aliquid est quod possibile est ingredi in esse per generationem, quod tamen incorruptibile est per naturam, ita quod nunquam finitur, neque cadit sub corruptione, sicut expresse legitur in libro Platonis qui dicitur Timaeus: in illo enim libro legitur, quod coelum est generatum, et tamen est semper in toto tempore manens. Et hoc quidem sunt alii dicentes, quod possibile est ut aliquid. ex rebus generetur, et non Uniatur, nec cadens sub corruptione, ita quod non finitur, neque corruptio aliqua veniet supra ipsum. Dixit enim coelum Plato non quidem esse corruptibile, sed voluntate opificis sine corruptione permanere. Dicentes autem sermones hos de coelo, non naturaliter de coelo sunt perscrutati, sed potius modo divino ostendentes qualiter causata fluunt a causa prima, quam voluntatem. artificis esse asserebant. Nos igitur etiam cum intendimus inquirere de veritate sermonis istorum Philosophorum, oportet nos generalius loqui quam fecimus: et quoniam exigit hujusmodi negotii materia, loquemur inquisitione aggregata ex entibus omnibus communiter inquirendo, utrum in aliquo ente
possibile sit quod dicunt, quod videlicet generatum non cadit a primo corpore, vel generatum cadat sub corpore : hujusmodi enim inquisitio est quasi divina, sed propter doctrinae bonitatem oportet eam hic interponi.
Antequam igitur hanc generalem faciamus hic inquisitionem, intendimus primo distinguere intentiones eorum quae dicuntur generabilia et non generabilia, et eorum quae dicuntur corruptibilia et incorruptibilia, ut sic distinctae intentiones eorum facilius ostendant illud quod intelligimus per sermonem eorum cum dicimus generatum, vel non generatum, vel cadens sub corruptione, vel non cadens sub corruptione : una enim res multipliciter dicta et non distincta per intentiones de quibus dicitur, absque distinctione et discretione accepta ab audientibus generat ambiguitatem : et occultatur ratio ejus, ita quod in ipsa haesitat intellectus audientis et confunditur, adeo quod aliquando nuntiat dubie de ipsa, eo quod non discernit neque distinxit, eo quod nescivit qua ratione intentio nominis de re dicatur. Et hoe quidem fit dupliciter ex nominis videlicet aequivocatione, et ex ipsius rei multiplicitate. Sed de nominum aequivocatione sive distinctione non curamus ad praesens, eo quod hoc sophistae est proprium. Rei autem ambiguitatem generaliter loquentes, oportet distinguere sicut patet in quinto philosophiae primae. Cum igitur philosophiam primam in hac distinctione nanciscamur, oportet nos hic distinguere quibus modis ea de quibus disputabimus, dicantur per analogiam. Dicamus igitur quod res dicitur multis modis ingenerabilis sive non generata, qui tamen omnes modi in communi reducuntur ad duos : aut enim dicitur ingenerabilis non vere, aut vere.
Et siquidem non vere dicitur ingenerabilis, tunc aut dicitur a privatione generationis et viae motus, aut a privatione debiti temporis ad generationem, licet actus generatorum non privetur ab ipsa. A privatione enim viae in esse quae est generatio et motus, dicuntur ingenerabilia tempus et motus et ipsa generatio : nullum enim horum ingreditur in esse per tempus et alterationem et motum et generationem, quemadmodum ingrediuntur in esse ea quae per se et proprie venerantur. Sub isto autem modo cadunt
tres modi species : via enim quae est alteratio et motus in esse privatur ab his quae sunt ante generatum., sicut tempus et motus : et privatur ab his quae sunt necessario continentia ad generatum, sicut cum generatur hic homo, per consequens et homo, et animal, et substantia : propter quod dicitur natura in his operari occulte : privatur etiam ab his quae per accidens sunt in generato, et praecipue a relativis, sicut cum dicimus hunc esse generatum, dicimus filium esse generatum, et etiam per accidens album vel fuscum, quorum nullum generatur per se. Omnia tamen haec aliquo modo generata sunt: quia accipiunt esse post non esse, et ideo non. vere dicuntur ingenerabilia. Secundo autem modo dicitur res ingenerabilis, sive non generata non vere secundum alium modum, quando privatur ab ea tempus generationis et non potentia vel actus : possibile enim est quod generetur talis res antequam generetur, eo quod omne quod generatur, in potentia est antequam generetur, licet nunquam fiat absque generatione. Et hic modus sub se continet tres modos particulares. Id enim quod possibile est generari, aut nunquam generabitur, licet habeat potentiam : aut generabitur, sed non in tempore suo : possibile enim si non fiat, non accidit impossibile aliquid : et ideo multa sunt possibilia, quae tamen nunquam fiunt, et illa continent unum modum ingenerabilium hoc modo dictorum., in quo non privatur potentia, sed actus in toto tempore generationis. Si autem generabitur non in tempore suo, aut est difficilis generationis et prolongatur tempus, aut est facilis generationis et anticipatur propter aliquam causam. Et dicitur iterum res ingenerabilis, sive non generata proprie et vere secundum modum alium qui tertius est inter modos dictos in communi, in quo privatur potentia et virtus ad generationem : et hoc est quando impossibile est rem aliquam sub generatione cadere, eo quod non est in ea virtus et potentia aliqua ut generetur : et de illa re non potest dici, quod quandoque sit, et quandoque non sit, sicut dicitur de generatis. Et hic modus etiam duos speciales continet modos, id est, quod non subjicitur generationi propter hoc quod privatur ab eo virtus generationis, aliquando habet id a necessitate sui esse, sicut necessaria habent quae perpetua sunt in eo quod sunt necessaria : aut habent hoc ab impossibilitate ad esse, sicut impossibilia : et ideo sicut diametron esse asimetron est ingenerabile, ita etiam diametron esse simetron est ingenerabile : horum enim unum semper est aliud, aut nunquam est. Generabilia autem aliquando sunt, aliquando non sunt. Sic ergo octo modi particulares continentur sub tribus communibus : tamen de ingenerabili hic solum tertium in communi dictum modum intelligimus.
Similiter autem generatum dicitur secundum modos multos oppositos modis ejus quod dicitur ingenerabile. Generatum autem vocamus generabile : quorum modorum numerus est reducendus in duos, scilicet in modum non vere generabilis, et in modum vere generabilis. Unus autem modus non vere generabilis in communi in unicum est quando res aliqua est in potentia primo, et deinde est in actu, sive sit per generationem, sine sit sine generatione. Et intel-
ligo per generationem non veram. generationem, sed illam potius quae est per accidens vel per consequens, sicut dicimus per accidens generari filium, et per consequens hominem, vel animal, quando generatur hic homo. Alisque generatione autem voco absque causis generationis, sicut dicitur generari tempus vel motus : eo quod accipit esse post non esse : et ideo subjecto idem est generabile et non generabile in primo modo utriusque acceptum. Sed ratione diversa dicitur ingenerabile et generabile. Ingenerabile enim dicitur in quantum privantur in eo ea quae sunt in generatione per se. Generabile autem in quantum accipit esse post non esse, quocumque modo accipiat illud: generabile enim dicitur omne illud quod quandoque est existens, et quandoque non existens. Id dictum quod quandoque est existens et quandoque non existens dicitur multis modis, ut diximus, quorum unus est sicut tempus et motus dicuntur generabiles, eo quod quandoque existens, quandoque non existens. Et alios duos modos habet hic modus adjunctos, eum scilicet qui est per accidens, et eum qui est per consequens et naturale : et qui est per accidens, magis est in relatione, quae licet non sit per se terminus motus vel mutationis, ut ostendimus in quinto Physicorum, tamen innascuntur aliquo modo per motus et mutationes. Hic igitur primus modus generabilis continet etiam tres modos sicut primus modus generalis. Sunt tamen quidam, sicut Themistius et alii quidam, qui dicunt quod quando dicitur generabile quod primo est non ens et post hoc ens, sive per generationem, sive absque causis generationis, quod hic modus est communis ad generabile per se et ad generabile non vere, et quod hoc quod communiter dicitur in primo modo generabilis, explicatur per duos sequentes modos. Sed ego dictum istud non approbo, licet in his non sit vis magna, videtur tamen esse verius quod dictum est: quia hoc concordat et rationi et his quae supra dicta sunt. Secundo autem modo dicitur generabile secundum intentionem aliquam, quando aliqua res quae non est in actu, est tamen de numero eorum quae possibile est generari, licet forte non observet tempus suae generationis. Et hoc juxta secundum modum ingenerabilis continet sub se tria, sicut supra sunt enumerata : et est idem in subjecto cum ingenerabili, licet differens sit secundum rationem : quia dicitur generabile ab affirmatione potentiae generationtis, et dicitur ingenerabile a privatione actus generationis, aut in toto tempore generationis, aut in tempore debito,quod vel anticipatur propter facilitatem generabilitatis ejus, vel prolongatur propter difficultatem ejusdem. Et dicitur tertio modo generabile, sive generatum secundum intentionem aliquam, quando res quae non est actu primo, postea accipit esse per generationem per se : et proprie hic modus solus est verus et simplex, nullum aliorum sub se habens, licet ei oppositos duos sub se habeat: quia non semper est verum, quod si unum oppositorum est multiplex, quod et reliquum sit multiplex, sicut patet in Ethicis, ubi uno modo dictum voluntarium dupliciter dicto opponitur involuntario, licet forte et hoc verum sit, quod quantum ad aliquid suae rationis opponitur uni, et quantum ad aliquid opponitur alteri: per hoc enim quod potentia respicit esse, opponitur impossibili ad esse: et per hoc etiam quod respicit non esse, opponitur necessario in esse : et sic nihil prohibet unum et idem opponi duobus, non secundum idem.
Similiter autem corruptibile dicitur multipliciter, et reducitur ad modos duos : quia dicitur secundum actum corruptionis, aut secundum potentiam. Si autem dicatur secundum actum, tunc di-
citur dupliciter, communiter scilicet et proprie. Communiter quando res est in primis existens in actu, deinde post hoc est non existens in conjunctione, sive per corruptionem et alterationem alterius et non propriam, sive sine corruptione. Et tunc iste modus necessarie continet in se tres alios, illum scilicet qui est per accidens, et illum qui est per consequens : quia illi fiunt cujusdam alterius corruptione, quod est proprie corruptum : sicut quando corrumpitur Plato, corrumpitur musicus, et corrumpitur animal et substantia. Sine alteratione autem et corruptione corrumpitur ipsa corruptio et alteratio corrupti et actus eorum quae alterant et corrumpunt : et haec est corruptio secundum actum dicta, sed non est vera, sed communiter dicitur corruptio, eo quod talia post esse accipiunt non esse. Et fortasse iterum nominamus corruptionem secundum alium modum, quae etiam secundum actum dicitur et est corruptio proprie dicta : et hic modus est quando res actu existens, possibilis est ad non esse per corruptionem et alterationem suiipsius per seipsam, et non per aliud : et iste modus proprius est et verus quo corruptibile dicit corruptibile. Et dicitur iterum corruptio secundum potentiam et non secundum actum, et haec non potest proprie variari nisi per unum modum, quando res antonomastice de re dicitur corrupta vel corruptibilis : eo quod est facilis vel velocis corruptionis. Licet autem potentia dividi habeat in duo, hoc est, in facile et difficile, tamen quia difficile corruptibile resistit corruptioni, propter multam victoriam formae super materiam, non proprie dicitur propter potentiam corruptibile vel corruptum.
Similiter autem multipliciter dicitur id quod non cadit sub corruptione sive incorruptibile : aut enim dicitur secundum actum, aut secundum potentiam : et si dicitur secundum actum, aut dicitur a privatione causarum corruptionis, aut a privatione actus corruptionis, aut a privatione virtutis et potentiae ad corruptionem. Et primis quidem duobus modis dicitur incorruptibile non vere : tertio autem modo dicitur vere. Unus igitur et primus modus incorruptibilis est, quando res aliqua est quandoque existens secundum actum, et postea est non existens secundum actum, sicut diximus de tactu et caeteris relativis, et de his quae non per se corrumpuntur. Tactus enim et hujusmodi quandoque sunt existentia, et quandoque non sunt existentia, absque hoc quod causis propriae corruptionis subjiciantur : et hoc est verum de tactu activi et passivi cum agunt et patiuntur ad invicem, et etiam de sensu tactus prout ipse est secundum actum, sic enim refertur ad sensibile : et quodam alio corrupto destruitur secundum actum et non per se, quamvis subjicitur corruptioni. Continebit igitur ille modus tres substantiales superius enumeratos : et in isto modo est idem cum subjecto corruptibile et incorruptibile, licet differunt secundum rationem, sicut cuilibet satis patere potest ex praemissis. Secundo autem modo dicitur incorruptibile, sive non cadens sub corruptione et privatione actus corruptionis secundum actum : et hoc dupliciter quando res aliqua quidem est quae est nunc secundum actum, et est in ea virtus sive potentia corruptionis. Sed aut nunc non est corrupta, vel in futurum aliquod tempus non erit corrupta : et ideo secundum id quod in futuro aliquo corrumpetur, potest dici esse cadens sub corruptione : in quantum autem tempore debito non corrumpitur, dicitur incorrupta vel incorruptibilis : et iste modus usitatur in his quae in sua virtute indicant tempus aliquod suae corruptionis, et post tempus illud durant per aliquam causam extrinsecam, sicut fit et frequenter in aegritudinibus et aetatibus hominum. Modus autem verus est quando ejus incorruptibile est ut dicatur a priva-
tione potentiae corruptionis, sicut est res quae nunc secundum actum existit, et omni postremo et futuro permanebit in esse : eo quod non est in ea potentia et virtus ad corruptionem, secundum quam corruptionem verum sit de ea dicere, quod ipsa nunc sit existens, et fiat per corruptionem postremo non existens : et talia sunt necessaria in esse quae dicuntur ingenerabilia per hoc quod non habent non esse ante esse, et incorruptibilia per hoc quod non habebunt non esse post esse secundum actum. Incorruptibile autem dictum secundum potentiam dicitur secundum modum alium qui est duplex, scilicet a privatione temporis debiti, et a privatione facilitatis corruptionis, licet isti duo modi redeant in idem : quia difficultas corruptionis prolongat tempus corruptionis. Dicitur enim aliquando incorruptum vel incorruptibile, quod non corrumpitur adhuc cum tempus est, et tamen possibile est ut sit non existens per corruptionem in futoro. Et dicitur iterum secundum modum alium, quod corrumpitur, quando res aliqua non cadit sub corruptione velociter, sicut res quae non est facilis corruptionis. Sic ergo dictum est de multiplicitatibus generabilis et ingenerabilis, corruptibilis et incorruptibilis.