De proprio positionis, quod est non suscipere majus et minus.
Adhuc autem communiter proprium positionis est, neque cum magis, neque cum minus dici per comparationem intensionis et remissionis. Sedere namque cum sit positio quaedam, non magis et minus est positio, quam accumbere, vel stare, quae etiam sunt positiones. Similiter autem in eadem specie positionis sedens vel stans, non dicitur minus altero magis sedens vel stans. Et universaliter loquendo secundum nullam positionem dicitur aliquid secundum magis vel minus altero . Sicut ergo ab inductione concluditur, quod positioni proprium est non suscipere magis et minus : habere enim contrarium causa est ejus quod est magis et minus secundum quod minus est magis habere de contrario, ut dicit Aristoteles.