MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. III.
Videtur autem, quod in veste bicolorata :
1. Unde in Canticis, V, 10, dicit i Dilectus meus candidus et rubicundus, etc.
Candor signat innocentiam, rubedo patientiam. Hoc autem proprie est Domi- nica vestis, ita quod nec angelica, nec humana. Angeli enim innocentiam, sed non patientiam habent: homines autem patientiam, et non innocentiam, omnes enim peccaverunt: ipse autem solus innocentiam habuit qui peccatum non fecit, et patientiam qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum : ergo illa vestis sibi soli est propria : ergo Angelus hunc annuntians, debuit esse indutus veste alba et rubicunda,
2. Item, Homo quem vidit Ezechiel, qui. figurabat Christum hominem, erat quasi species electri : electrum autem habet argentum quod est album, et aurum quod est rubeum : ergo Angelus hoc nuntians debuit esse indutus veste alba et rubicunda.
3. Item, Quaerentibus Angelis: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus ? Respondit Dominus : Ego qui loquor justitiam , etc. Quasi diceret: Ego sum solus, qui habeo innocentiam. Et ipsi replicabant I Quare ergo rubrum est indumentum tuum ? etc. Quasi mirantes . super decore albi et rubei, id est, innocentiae et patientiae : ergo illa est proprie vestis Domini : ergo et Angeli, etc.