De Confidentia.
A. Confidentia vera et perfecta est. mentis securitas, quod omnipotens et fidelis Deus numquam amicos derelinquit: juxta illud : Nullus speravit in Domino et confusus est. Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ?
B. Ille veram confidentiam habet, qui certus est quod bonus Deus suis semper praesens est in tribulationibus : et semper paratus est ut eos a tentationibus liberet, et liberatos glorificet. Juxta illud : Cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum,. et glorificabo eum . Sic fuit cum Daniele in lacu leonum: cum Noe in arca: cum Joseph in cisterna : cum tribus pueris in camino ignis, et hos omnes benignissime liberavit, Unde B. Petrus: Novit Dominus pios de tentatione eripere 4. Et in Tobia, dicit Sara: Hoc pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur: si
autem in tribulatione fuerit, liberabitur : et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. Non enim delectaris in perdilionibus nostris: quia post tempestatem , tranquillum facis : et post lacrymationem et fletum, exsultationem infundis .
Ille veram confidentiam habet, qui omnes preces suas, et omnia desideria sua justa, non dubitat exaudiri. Nam D. Chrysostomus dicit: " Si cum hoc studio mentis accesseris, et dixeris: Non recedam (scilicet, nisi accepero), prorsus accipies : si talia postulaveris quae et illum qui petitur dare deceat, et accipere tibi qui peccans, expediat . " Haec virtus valde laudabilis est, et magni meriti coram Deo. De quo hortatur Apostolus, dicens : Nolite amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem .''
C. Ad veram confidentiam inducere nos debet, quod largissimus Deus, absque desiderio nostro, saepe majora nobis dat, ex sua mera et incomprehensibili bonitate, quam auderemus desiderare. Creavit enim nos Pater ad imaginem Trinitatis : et sanctissimus Filius ejus dedit nobis carnem suam in cibum, et sanguinem in potum, et animam in pretium redemptionis. Quis umquam, vel semel auderet de hujusmodi cogitare ?
Ad ideni inducere nos debet dispositio Christi in cruce. De hac enim dicit D. Bernardus : " Quis enim non raperetur ad spem et ad impetrandi fiduciam, si attenderet in cruce Christi corporis dispositionem. Vide caput inclinatum ad osculandum, brachia extensa ad amplexandum, manus perforatas ad largiendum, latus apertum ad diligendum, totius corporis extensionem ad se totum impendendum, "
D. Argumentum verae confidentiae habet, qui de peccatis mortalibus, in conscientia non mordetur, Teste Joanne : Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habeamus ad Deum: et quidquid petierimus, accipiemus ab eo . Unde legitur de Susanna : Erat cor ejus fiduciam habens in Domino ,'' quia innocentem se cognovit de crimine objecto.
Aliud argumentum verae confidentiae habet, qui in bonis operibus continue se exercet: et praecipue in spirituali eleemosyna, quae est remittere injurias, et supererogare orationes. De qua dicitur in Tobia: Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat: et non patietur animam tuam ire in tenebras: fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna, omnibus facientibus eam .
Aliud argumentum verae confidentiae habet de remissione peccatorum, qui in juventute et sanitate sua, Ad veram poenitentiam pro peccatis se exhibet. Teste Augustino : " Si quis positus in ultima necessitate oegritudinis suae, voluerit accipere paenitentiam, et accipit, et mox reconciliabitur, et hinc vadit: fateor vobis, non illi negamus quod petit: sed non praesumimus quia hinc bene exit. Non praesumo : non vos fallo, non praesumo. Fidelis bene vivetis, securus hinc exit. Baptizatus ad horam, securus hinc exit. Agens paenitentiam, et reconciliatus cum sanus est, et postea bene vivens, securus hinc exit. Agens paenitentiam ad ultimum, et reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum. securus . " Ei paulo post: " Numquid dico, damnabitur ? Non dico. Sed dico etiam, liberabitur? Non. Et quid dicis mihi? Nescio. Non praesumo, non promitto, nescio. Vis te de dubio liberare? Vis quod incertum est evadere? Age poenitentiam, dum sanus es, Si enim agis veram poenitentiam, dum sanus es, et invenerit te novissimus dies, curre ut reconcilieris : si sic agis, securus es. Quare securus es? Quia egisti poenitentiam eo tempore quo et peccare potuisti. Si autem vis agere poenitentiam ipsam tunc quando peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. Sed unde scis, inquis, ne forte Deus dimittat mihi? Verum dicis, Undo? Nescio, Illud scio, hoc nescio. Nam ideo tibi do poenitentiam, quia nescio. Nam si scirem tibi nihil prodesse, non tibi darem. Item, si scirem tibi prodesse, non te admonerem, non te terrerem. Duoe res sunt, aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur. Quid horum tibi futurum sit, nescio. Ergo tene certum, dimitte incertum. " Qui veram volunt obtinere poenitentiam, oportet quod convertant vires suas Ad opera spiritualia, juxta illud. Isaiae: Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non ambulabunt, ambulabunt et non deficient : ut qui ante fuerunt fortes ad labores corporales, postea sint fortes ad labores spirituales.
E. Argumentum diffidentiae habet, qui vilipendens gratiam redemptionis, in peccatis scienter jacet, Unde in Evangelio :
Scimus quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit . Et in Psalmo: Iniquitatem si adspexi in corde meo, non exaudiet Dominus . Et Isaias : Iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum : et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis .''
F, Argumentum falsae confidentiae habet, qui putat iustissimum Deum, intantum vinci misericordia et pietate, ut Iam bonos quam malos salvet in die judicii, eo quod pro omnibus mortuus est. Contra hoc dicit Dominus : Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem, in vitam aeternam .
Argumentum falsae confidentiae habet, qui putat peccatorem, primam gratiam promereri posse, quando sibi placet.
Item, si quis credit, quod qui hic abundat in temporalibus bonis : quod post etiam in futuro, abundet in sig. audio sempiterno. Contra hoc dicitur in Psalmo : Videbunt justi (scilicet divitem in inferno) et timebunt : et super eum ridebunt, et dicent : Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum : sed speravit in multitudirie divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua ,