LIV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
31. De sancto Antonio Eremita.
38. De s. Cunegunde imperatrice.
42. De s. Gebehardo Constantiensi.
43. D. s. Gebehardo Constantiensi.
1. Sancti merita
Benedicti inclita,
2. Verendae sanctitatis
ac monachorum praesulis
3. Pro posse atque nosse
organa nostra concrepent.
4. Nursia felix
tulit natum genetrix,
5. Domina mundi,
Roma, fovit alitrix.
6. Hic ergo
praeventus opimo
sancti spiritus dono
7. Sophiam
despexit humanam,
nactus et angelicam.
8. Hic fide subnixus
integra
redintegravit
confracta ;
9. Incendia carnis
edomat,
cruce venenum
effugat.
10. Vagae mentis
monachum reparat,
fontem rivulat.
11. Eius iussu
de laci abdito
ferrum enatat;
12. Discipulus super aquas
siccis pedibus
currit ; corvus mandatum
peragit.
13. Ingentem laevigat petram,
fratrum revocat
oculos iam delusos
ignibus.
14. Lapsum monachum,
per membra tritum,
sua prece
redonavit animae.
15. Culpam prodidit
praesumpti cibi,
et hospitem
notat culpa simili.
16. Perfidi regis
machinamenta sagax
denudat,
17. Praescia mente
debita talione
pessumdat ;
18. Qui clericum
hoste pervasum
liberat
et ventura nuntiat ;
19. Qui secretam
superbi mentem
increpat
atque famem mitigat.
20. Verbo carne solutas
ligat iam animas,
sed absolvit
pane mystico.
21. Cautes absque periclo
servant vas vitreum ,
ipse pressum
plangit aemulum.
22. Solo nomine
enodavit rusticum,
Sed oramine
iam extinctum rustici
suscitavit filium.
23. Ipse animam
Capuani praesulis
Vidit lumine
insolito supernis
importari sedibus,
24. Qua ipse
gloriosus triumphat.