APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum IV.
De custodia rerum.
1. Res, quas tenent, praecipue libros, munde teneant et honeste. A tactu libri nudam cohibeant manum, quae, licet munda, quia tamen porosa, ipsum facile inficit et deturpat. Turpe est nudos paginarum marginibus imprimere digitos, vel ipsos, aut certe laternam super librum legendo deducere. Semper pannus, si adsit, digito supponatur ; alioquin ita caute tangant et leviter, ut tangentes quasi non tangere videantur. Librum superflue apertum non teneant vel incaute relinquant. Firmacula libro paululum stricto sine violentia laxent et ponant: violentiam sonitus probat. Indignus est libro qui negligit custodire. Solent incurii quidam libros digitis, et vestes, praecipue in manicis munde servandas, sordibus et pulveribus vel rebus, quas tractant, pene indifferenter exponere, ipsas vero extremae frequenter vilitati expositas vix valent a sociorum cibo, vix ab altari, vix ab ipsis calicis mappulis prohibere. Qui ipsis placere sordibus cupiunt custodiae curam curiositatis condemnant infamia suaeque vitium incuriae virtutis specie colorare nituntur. Gravia haec homini erudito ; qui munditia gaudet honestatis pulcritudine delectatur.