IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum iste paralogismus, Musa et Poeta similiter terminantur in A, et Musa est feminini generis: ergo et Poeta, etc. debeat sic formari
Quod sic videtur. Nam Aristoteles 2. hujus, cap. 5. sic format quemdam paralogismum, Ut videre, et secare similiter terminantur, secare significat agere : ergo et videre.
Ad oppositum paralogismus debet apparere syllogismus : sed hic non est apparentia formae syllogisticae: ergo, etc.
Item, arguens sophistice non debet exprimere illam falsam maximam, secundum quam arguit. Nam arguens secundum locum aequivocationis, non debet istam falsam maximam exprimere, scilicet, Quod uni nomini solum correspondeit unum significatum ; sed haec est falsa maxima, secundum quam arguitur juxta primum modum figurae : Dictiones quae similiter terminantur, habent eosdem modos significandi ; istam ergo non debet exprimere.
Item, si sophista istam maximam exprimeret,Dicliones quae similiter terminantur, habent eosdem modos significandi : Musa, et Poeta similiter terminantur; ergo, etc. tunc faceret Syllogismum peccantem in materia, et non in forma.
Ad quaestionem dicendum, quod duplex est modus formandi syllogismos juxta primum modum. Et uterque conveniens est. Primus modus est, quem Aristoteles videtur innuere in 2. hujus. Arguit enim sic, Videre et secare similiter terminantur, sed secare significat agere, ergo et videre; secari significat pati; ergo et videri : sed contingi idem secundum idem videre, et videri;
ergo contingit idem, et secundum idem agere et pati. In isto paralogismo non exprimitur illa falsa maxima, secundum quam arguit, sed eam tacet, et veram proponit, tamen virtute illius falsae maximae arguit. Alius modus est formandi paralogismos secundum formam syllogisticam sic, Quaecumque sunt alba, sunt plura, mulier est alba ; ergo plura. Quia enim plura et alba, similiter terminantur, et plura est pluralis numeri, credit quod alba sit pluralis numeri, sic dicendo, Mulier est alba.
Ad primum argumentum dico, quod non oportet, quod paralogismus appareat syllogismus in dispositione terminorum, sed sufficit quod appareat illatio.
Ad aliud dicendum, quod Sophista non exprimit illam falsam maximam, secundum quam arguit, sed tamen virtute illius arguit.
Verumtamen intelligendum est,quod cum in figura dictionis interpretemur, non eadem esse eadem propter figurationem similem vocis. Similiter autem figuratio potest esse ex parte principii, sicut ex parte finis. Albus enim similiter figuratur ei quod est alba est parte principii, sicut alba ei quod est scamna ex parte finis; si ergo moveamur aliqua esse eadem quae non sunt, propter similem vocis figurationem, sive hoc proveniat ex parte termini, sive ex parte principii, semper figura dictionis erit.