Quod haec omnia a philosophis posita sunt.
Haec autem quae in superioribus de deo tradita sunt, a pluribus quidem gentilium philosophis subtiliter considerata sunt, quamvis nonnulli eorum circa praedicta erraverint: et qui in iis verum dixerunt, post longam et laboriosam inquisitionem ad veritatem praedictam vix pervenire potuerunt.
Sunt autem et alia nobis de deo tradita in doctrina christianae religionis, ad quam pervenire non potuerunt, circa quae secundum christianam fidem ultra humanum sensum instruimur. Est autem hoc: quod cum sit deus unus et simplex, ut ostensum est, est tamen deus pater, et deus filius, et deus spiritus sanctus, et II tres non tres dii, sed unus deus est: quod quidem, quantum possibile nobis est, considerare intendimus.