Hic plangit illos qui sunt miserabiles propter defectum aetatis: et primo tangit eorum mortem; secundo mortis ordinem, ibi, matribus suis dixerunt. Circa primum duo facit. Primo ostendit suam compassionem ex lacrymarum effusione, defecerunt, quasi ultra non valentes flere. Jerem. 9: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? ex viscerum commotione, conturbata sunt; quasi, tantum doleo, sicut est dolor conturbationis viscerum, vel quia pervenit usque ad intima cordis. Jerem. 31: conturbata sunt viscera mea super eum. Quantum ad jecoris effusionem: effusum est in terra jecur meum: idest, ita doleo ac si effusum esset vel quia amor meus cujus sedes in epate est, ad terram projectus est, illis quos amabam prostratis. Oseae 13: rumpam interiora jecoris, et consumam eos.
Secundo compassionis misericordiam: super contritione oppidi, idest jerusalem, quia vilis facta est, vel cujuscumque alterius. Jerem. 51: collidam in te senem et puerum, juvenem et virginem.