Ultimus articulus est quod omnes cogitationes cordis quae habent imagines in phantasia vel quas concomitantur aliquae passiones in corpore, Daemones scire possunt.
Puto hoc verum esse de illis cogitationibus quas comitantur aliqui motus corporales quicumque et hoc etiam Augustinus dicit in libro de divinatione Daemonum: hominum, inquit, dispositiones Daemones non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, consignant; quae dum ex anima exprimuntur in corpore, tota facultate perdiscunt, et de hoc verbo in libro retractationum faciens mentionem, sic dicit: dixi hoc audaciore asseveratione quam debui; non pervenire ista ad notitiam Daemonum, per nonnulla etiam experimenta compertum est. Sed utrum signa quaedam dentur ex corpore cogitantium illis sensibilia, nos autem latentia, aut alia VI spirituali cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus, aut omnino non potest inveniri. Sed si spirituali VI cogitationes cognoscunt, multo magis motus corporales, ex quibus etiam homines interdum interiores dispositiones cognoscunt: unde secundum non excludit primum, sed amplius dicit.
Solas autem species in phantasia existentes non reputo sufficiens esse ad hoc quod Daemones cogitationes humanas cognoscere possint; quia homo virtute rationis et liberi arbitrii potest una specie in VI imaginativa conservata multipliciter uti ad diversas cogitationes, vel etiam totaliter actu non uti.
Haec igitur karissime, quae ad articulos a vobis transmissos respondeo, diffusius quam petistis; non enim absolute responderi poterat ad ea quae diversum sensum poterant continere; praesertim cum non scripseritis quid contra huiusmodi articulos obiiceretur. Sic enim potuisset, et absolutius et certius responderi.
Valeat caritas vestra diu et pro hoc labore mihi orationum suffragia rependatis.