RESP. AD LECT. VERCELL. DE ART. 42

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Articulus 14

 Articulus 15

 Articulus 16

 Articulus 17

 Articulus 18

 Articulus 19

 Articulus 20

 Articulus 21

 Articulus 22

 Articulus 23

 Articulus 24

 Articulus 25

 Articulus 26

 Articulus 27

 Articulus 28

 Articulus 29

 Articulus 30

 Articulus 31

 Articulus 32

 Articulus 33

 Articulus 34

 Articulus 35

 Articulus 36

 Articulus 37

 Articulus 38

 Articulus 39

 Articulus 40

 Articulus 41

 Articulus 42

Articulus 36

Argumentum

Trigesimus sextus articulus est, an corpora sanctorum glorificata lucebunt plus quam sol, et sol septuplum quam nunc, et corpora sanctorum septuplum quam tunc sol.

Ad

Dicitur ad primum, quod chrysostomus exponens illud Matth. XIII, 43: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum, dicit: non quia ita solum sicut sol, sed quia hoc sidere nihil lucidius scimus.

Alia vero quae sequuntur, non occurrit quare tute dici non possint; praesertim cum in innovatione mundi certum sit secundum catholicam doctrinam quod tota creatura corporalis meliorabitur, quae revelationem filiorum dei expectat, ut dicitur Rom. VIII, 19. Hieronymus etiam dicit super illud Matth. XXIV, 29: sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum: non hoc diminutione luminis accidet, cum solem legamus septuplum luminis habiturum; sed comparatione verae lucis, omnia visui apparebunt tenebrosa.