DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT V.

De proprie proprio positionis, quod est substantiae proxime assistere.

Magis autem et convertibile proprium quod convenit omni soli et semper, videtur proprium esse positionis substantiae proxime assistere inter ea quae assistunt substantiae. Quaedam enim accidentia dicuntur esse quae simpliciter insunt: quaedam autem assistunt plus quam insunt, quae non simpliciter sunt, nec causantur ab extrinsecis subjecti, sed causata ab intrinseco secundum ea subjecta comparantur ad alia, sicut et relatio, et quando, et ubi, et positio, et habitus. Et est haec distinctio quam primus invenit Auctor libri Sex principiorum Gilbertus Porretanus.

Proprium igitur positionis est, quod inter assistentia proxime substantiae assistat, ac proximius assistat substantiae omnibus aliis formis quae assistere substantiae suppositae sunt. Hoc autem syllogismo probatur per diffinitionem positionis : substantiae enim positio nihil aliud est quam naturalis substantiae secundum hanc vel illam positionem ordo. Naturalis enim ordo secundum sessionem est sessio, et naturalis ordo secundum stationem est statio, et sic de aliis positionibus. Haec autem naturalis ordinatio vel a principio quidem compositionis substantiae innata est ipsi substantiae : aut innata est ipsi substantiae consueto motu naturae. A principio quidem compositionis, sicut in leni, et aspero, vel aequalibus secundum superficiem, vel inaequalibus secundum eamdem, sicut sunt plana et hispida : naturae autem motu flexura membrorum, sicut est sessio, et statio, et alia hujusmodi.

Et quia proprie proprium convertibile est, ideo sequitur quod quidquid proxime substantiae inter assistentia assistens est, id secundum veritatem positio est, quae hujus rationis propriam suscipit praedicationem : inter assistentia enim proximum substantiae dicitur positio, et non inter inhaerentia ; non enim habent positionem nisi pro quantitate distensa : et sic patet quod quantitatem sibi ut substantiae proximiorem supponit positio. Adhuc cum quantitas causetur a forma in composito, positio autem sit ordinatio compositorum, quorum activa est causa, quantitas non proximior est substantiae quam positio, praecipue cum non tantum dicat ordinationem partium in toto, sed etiam ordinationem partium in loco : quem locum habent partes in loco totius.

Assistere autem dixit Gilbertus has formas quae rationem non trahunt ab hoc quod insunt substantiae, sed ab eo quod per ipsas substantia ad aliquid extra se ens comparatur, sicut relatio, et quando, et ubi, et positio, et habitus, quorum nullum nomine suo dicit quod insit, sed nomine sui generis tantum vel substantiae vel accidentis, sed nomine proprio dicit substantiae comparationem exterius ad aliquid, sicut relatio, et quando, et ubi, et hujusmodi. Relatio enim ut relatio et non ut accidens substantiae dicit comparationem secundum id quod

est. Et similiter est de aliis, quamvis non relationis dicant compositionem, sed loci, vel temporis, vel ordinis, vel alicujus hujusmodi. Et quia hae formae assistunt potius quam insunt,ideo dixit idem Gilbertus quod secundum tales mutationes formarum non proprie mutatur substantia, sed talibus formis mutatis substantia manet immutabilis, sicut pater est vivente filio, et non pater filio mortuo sine mutatione sui. Sic etiam dixit de aliis, ut quando, et ubi, quibus nihil mutatur eorum quae in substantia sunt quando mutatio fit secundum quando vel ubi : nec est in substantia vel accidente (quod sit in his) fieri mutationem necesse : quod esse non posset si simpliciter istae aut aliae formae inessent. Dixit ergo Gilbertus quod non insunt proprie sed assistunt quasi extrinsecus, et ideo mutationes secundum ipsas possibile est fieri, nulla mutatione facta in substantia vel in aliquo accidente ipsius.

Inter assistentia autem positio, ut dictum est, proximius assistit, et inter omnia relatio proximius assistit : quia sola ista secundum id quod est non est nisi alterius. Quando autem et ubi medio modo assistunt : quia in his in subjecto fit aliqua mutatio. Aliquid enim in praeterito abjicitur, et aliquid acquiritur in futuro. Et similiter ubi totum mutatur de loco ad locum. Sed habitus plus assistit quam relatio, quia habitus mutatur ad formam habentis. Actio autem et passio cum sint a principiis interioribus, non numerantur inter accidentia vicissim, sed inter ea quae insunt simpliciter absolute. Haec igitur de positione dicta sunt.