De fallacia secundum non causam ut causam.
His habitis, facile est determinare de fallaciis secundum non causam ut. causam quantum ad generalem causam deceptionis : tunc enim in his fiunt cum ad propositiones praemissas sumitur adjunctum praemissis aliquod de numero propositionum quod in veritate non est causa illationis sive conclusionis : et sic assumitur illud cum praemissis velut propter illud (sicut propter causam illationis) fiat redargutio, hoc est, falsi illatio, contra hypothesim respondentis. Accidit autem hujusmodi paralogismus sive fallacia ad impossibile syllogismis, in quibus per falsum contrarium vel contradictorium interimitur positio sive hvpothesis prius conclusa per ostensionem falsitatis alicujus praemissarum : in syllogismis enim ad impossibile necessarium est semper aliquid interimere eorum quae posita sunt in syllogismo priori : et ideo necessarium est in his multiplicari propositiones inter quas latenter inducitur illa quae est non causa ut causa. Si ergo ea propositio quae est non causa ut causa, enumeretur in necessariis sive inter necessarias propositiones quae necessariae sunt ad illationem falsi, ex quo debet hypothesis respondentis interimi, sive in interrogationibus, quia propositio dialectica interrogatio est, ut determinatum est in pri- mo Topicorum : et enumeretur inter eas in argumento ad quod accidit sive sequitur impossibile : hoc enim est argumentum secundum et non primum, quod scilicet ex falso illato destruit hypothesim, videbitur decepto respondenti saepe fieri redargutio quantum ad illationem oppositi ipsius hypothesis qua redarguitur respondens propter hoc : cum tamen non fiat propter hoc. Et sic ut causa movet ad decipiendum, et ut non causa principium est falsitatis, quia non est propter illud, fit illatio : sed eo ablato uberius sequeretur impossibile.
Hujus autem exemplum est, ut dicamus, quod propositum oppositi sit ostendere animam et vitam non esse idem ad concludendum falsum necessarium sumere falsas propositiones, ex quibus necessario sequitur falsum illud quo terminatur hypothesis dicens animam et vitam esse idem. Et arguitur sic : Anima et vita sunt idem ; sed omno quod contrariatur corruptioni, est generatio : vita autem contrariatur morti, et per consequens contrariatur corruptioni, quia mors etiam corruptio est : ergo vita est generatio, et per consequens vivere est generari. Sed hoc est falsum, quod scilicet vivere sit generari : ergo et primum falsum est, quod scilicet anima et vita sint idem. Et hoc dicit Aristoteles non eodem ordine, sed obscuriori sic : Ut quoniam, supple, sic ostenditur, quoniam anima et vita non sunt idem per oppositum falsum : nam si corruptioni generatio est contrarium generaliter, et sumantur generatio et corruptio prout sunt motus oppositi in terminis (quia penes terminos dicitur motus oppositus vel contrarius motuD tunc sequeretur, quod alicui corruptioni (quae est mors vivi sive dissolutio) erit contrarium quaedam generatio, quae non potest esse nisi vita : mors enim est corruptio, et est contrarium vitae : quare sive ergo vita erit quaedam generatio, et vivere erit generari. Hoc autem est impossibile : non ergo idem est anima et vita. Et hoc non est
syllogizatum ex hac propositione : anima et vita sunt idem. Cujus probatio est, quia idem impossibile sequitur ex aliis propositionibus sumptis et praemissis, etiamsi aliquis opponentium non dicat (hoc est, non cum praemissis ponat) hanc propositionem, anima et vita sunt idem, sed solum dicat et ponat in praemissis vitam esse contrarium morti : et hanc, quod mors et corruptio, et corruptioni sit contrarium proprium generatio. Et sic haec, anima et vita sunt idem, fuit non causa illationis videlicet et non esse: quia communicat cum ista, vita et mors sunt contraria, in termino in utroque idem significante.
Patet etiam ex his, quod hujusmodi rationes non simpliciter (hoc est, in totum) sunt insyllogizatae, quia prima conclusio falsi vero syllogizata est ex praemissis falsis : sed quantum ad propositum sunt insyllogizatae, hoc est, ad hypothesim interimendam : eo quod hypothesis est impertinens ad alias propositiones assumptas : propositio autem impertinens non destruit alteram, eo quod est impertinens ad illationem. Et haec difficultas non discernendi causam veram iltationis ab ea quae est non causa ut causa cum sumpta est, quia plurimum idem latet non minus ipsos interrogantes sive opponentes, quam in ipsos respondentes : et hoc est exemplum non causae ut causae.
Sunt autem in hoc exemplo propositiones multiplices quae sic distinguendae sunt : cum enim dicitur, quod mors et vita sunt contraria, distinguendum est : quia mors potest dicere motum dissolutionis animae a corpore, vel terminum dissolutionis ejusdem : et sic non est corruptio, sed tunc est corruptum osse. Primo modo mors et vita non sunt contraria : quia quod corrumpitur, quamdiu corrumpitur, adhuc vivit : contraria autem simul in eodem esse non possunt. Si autem secundo modo esse dicatur mors terminus dissolutionis : tunc vita et mors iterum non sunt contraria, sed opposita ut privatio et habitus : et sic omni modo ista est falsa, mors et vita sunt contraria, et est simpliciter falsa : unde etiam supra in argumentatione non debuit interimi ista, anima et vita sunt idem, sed haec, mors et vita sunt contraria.
Ex post inductis autem sequitur, quod haec fallacia non accidit in syllogismo ostensivo. Unde hic: omnis homo est animal : et sol est in cancro, vel sol est major terra : ergo Socrates currit: non est fallacia secundum non causam ut causam : quia haec propositio, sol est major terra, nec est causa conclusionis, nec potest esse causa. In fallacia autem non causae ut causa, propositio quae est non causa, communicat cum ea quae est causa : et ideo potest esse causa.
Objiciet autem fortasse aliquis contra hoc dicens, quod revera in dicto exemplo duae sunt argumentationes, quarum prima est ostensiva falsi, secunda interimens hypothesim. Prima enim est haec, anima et vita sunt idem : cuilibet corruptioni contrariatur generatio : sed mors est corruptio : ergo morti contraria generatio : ergo vivere generari. Hoc est argumentum primum et est ostensivum falsi illius, quod vivere est generari. Secundum autem quod est ad interimendum hypothesim, est tale : haec conclusio,vivere est generari, est falsa et imp ossi ibilis : ergo hypothesis ex qua sequitur, scilicet quod anima et vita sunt idem, est impossibilis : et patet quod in prima argumentatione inter praemissas ponitur illa propositio quae est non causa : et sic in syllogismo ostensivo erit non causa ut causa: et non ponitur in secundo argumento : ergo non est in syllogismo ad impossibile, sed in ostensivo. Sed ad hoc secundum ea quae dicta sunt in capite anteriori, dicendum quod quamvis propositio quae est non causa ut causa, ponatur inter praemissas prioris argumentationis, quae revera ostensiva est : non tamen ab ipsa debet denominari : quia finaliter non ponitur ad primam conclu-
sionem ostendendam, sed potius ut ex illa inferatur hypothesis per syllogismum secundum.