CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualem auditorem oportet esse in hac scientia, ?
Qualis autem auditor esse debeat, ex universali accipere possumus si officium eruditi intendamus. Universaliter enim verum est, quod unusquisque bene judicat eruditus ea quae cognoscit: et horum quorum cognitionem habet, est bonus judex Igitur secundum unumquodque genus rerum, verum est quod eruditus in illo genere bene judicat, quod ex inductione eruditorum in qualibet materia probatur. simpliciter autem qui circa omnia eruditus est, bene judicat : cognitionem enim rerum habet propriam :
quia, sicut in geometricis, gnomus ut aequiparet quadrangulum, apponitur supplementum quod conveniens est : ita per hanc scientiam mensuratur et assumitur omne quod illi scientiae concordat. Gnomus enim vocatur quadrangulum circa diametrum consistens cum duobus supplementis. Quilibet enim eruditus planum apud se habet per quae judicat ea de quibus eruditus est : et licet non possibile sit unum aliquem circa omnia esse eruditum, tamen in omnibus ita est divisum, quod eruditus circa omnia divisim bene judicat de ipsis.
Sic igitur etiam in hac scientia omnis auditor in moribus qui judicare debet audita ad electionem vel fugam, dicitur esse eruditus circa moralia. Eruditio autem non provenit alicui in moralibus nisi per experientiam et perseverantiam in difficilibus artibus. Non enim loquimur hic de auditore qui scientiam docentem audit in schola. Talis enim ad rationem confugiens quaerit philosophari et non esse bonus : et sicut dicit Aristoteles, nunquam habebit bene animum sic philosophans: sed illum bonum dicimus auditorem qui in scientia utente auditum ad electionem refert et ad opus. Hic enim non. est judex eorum quorum non habet notitiam, nec ea eligit qui dijudicare non potest. Unusquisque enim, sicut diximus, judicat bene quae cognoscit: .et horum est bonus judex secundum unumquodque. Igitur bene judicat eruditus in quolibet. Simpliciter autem, id est, universaliter loquendo, circa omnia bene judicat, qui circa omnia est eruditus: et si non circa omnia simul, tamen in quolibet genere est eruditus : et hoc nihil habet instantiae. Eruditio enim est cognitio sive disciplina per quam aliquis extra ruditatem ponitur sui intellectus : et hoc in minoribus quae in singularibus sunt operationum et circumstantiarum, non nisi per experientiam fieri potest : eo quod talia in universali ratione doceri non possunt: et ideo auditor proprius
dijudicans sermones propositos, debet esse expertus.