Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Qualis debeat esse hic potus in proprii effectus operatione?
Sequitur hic ultimo dicendum de hujus polus proprii effectus operatione, de quo quidam iaciunt quaestionem.
Quia enim Christus totus cum sanguine et anima spiritu et deitate habetur sub specie istius cibi qui est panis, videri potest alicui, quod nihil operationis habet in sacramento polus in specie vini . Si enim dicitur de natura, quod non abundat superfluis, neque deficit in necessariis, cum. ordinatior sit gratia quam natura, videtur quod in gratia nihil debet esse superfluum. Cum igitur totus Christus cum suo sanguine habeatur sacramentaliter sub specie panis, videtur quod totum superfluit id quod adjicitur de specie vini.
Sed ad hoc dicimus, quod Christus postquam exhibuit corpus suum sub specie panis, tunc etiam postea exhibuit sanguinem suum sub specie vini, et utrumque sacramentaliter celebrandum esse praecepit in Ecclesia per statuta Apostolica, et ideo Ecclesia instruitur actione Christi, et utrumque celebrat divisim conficiendo corpus sub specie
panis, et divisum conficiendo sanguinem sub specie vini. Quod autem sic divisum haec duo exhibuerit, et celebranda instituerit Christus, patet, Matth.XXVI, 26 et seq., ubi primo de pane dicitur: Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Et post id divisum ab illo dicit de calice : Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes. Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Similiter, Marc. XIV, 22 et seq., divisim unius eorum post aliud dicitur de communione corporis primo, et de sumptione sanguinis secundo. De corpore enim dicit sic : Et manducantibus illis, accepit Jesus panem, et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum. Quo jam perfecto sequitur de calice sic : Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. Hoc enim expressius habetur, Luc. XXII, 19 et seq., ubi de confectione corporis ex pane dicit sic : Et accepto pane, gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facile in meam commemorationem. Hoc autem toto perfecto iterum dixit de calice sic : Similiter et calicem, postquam caenavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
Ex omnibus istis accipitur, quod Christus sub una specie panis corpus suum tradidit, et sub altera specie vini tradidit sanguinem, et sic servandum instituit: et cum Christi actio, nostra sit instructio, pro certo haec duo nobis servanda esse praecepit: et ideo sub una specie corpus, et sub altera tradimus sanguinem.
Hujus autem facti Christi et Ecclesiae haec causa est : quia quamvis effectus et operationes accidentales multi valde sint in sacramentis, tamen unus effectus est substantialis in omnibus sacramentis, per quem sacramenta ab invicem distinguuntur. In sacramento ergo cibi spiritualis debet attendi aliqua operatio substantialis, per quam ab aliis dividitur sacramentis, cum in baptismo detur esse substantiale spirituale per generationem spiritualem, sicut dicit Dionysius : et in sacramento confirmationis detur incrementum per confirmationem et confortationem virtutis, ita consequenter ad idem esse conservandum et restaurandum et augendum datur in Eucharistia edulium spirituale. Edulium autem spirituale non habet fieri nisi sub elemento visibili, sicut et caetera sacramenta : quia sacramentum Ecclesiae nihil in gratia causat, quod ex similitudine non significat. Signare autem non habet nisi ex elemento visibili et corporali. Cum igitur alimentum ad naturae perfectionem non possit perfecte significari, nisi in elemento cibi et potus, oportet quod elementum cibi et potus sit in sacramento : nutrimentum enim spirituale non perficitur sine potus significatione, sicut et nutrimentum corporale quod sumitur non perficitur sine potu : et sicut post nutrimentum corporale sumitur potus ad perfectionem nutrimenti corporalis, ita post nutrimentum spirituale sumitur potus ad perfectionem nutrimenti spiritualis, qui a nutrimento divisam habet operationem in satisfactione sitis et latione nutrimenti, et hujusmodi aliis, qualia diximus in ante habitis.
Adhuc autem divisam habet operationem sanguis a corpore. Corpus enim dedit Christus in communionem sui et membrorum : sanguinem autem dedit in redemptionem, sicut patet in dictis jam ante auctoritatibus. Istae autem sunt divisae operationes : nulla enim existente redemptione facta vel facienda, adhuc esset vel esse posset communio. Iterum posito, quod sit communio capitis et
membrorum, non oporteret quod hoc modo sicut modo est, esset redemptio. Divisae ergo essentialiter ab invicem sunt gratia communionis et redemptionis. Cum ergo Dominus sic ordinaverit et multiplicaverit sacramenta, quod omnes gratias sacramentales habeamus in sacramentis, et alia gratia sit redemptionis per sanguinem, quam communionis per corporis sumptionem, non sufficit in sacramento habere elementum significans communionem, nisi etiam haberetur elementum significans redemptionem : et sic Christus hac ratione instituit utrumque.
Quod ergo dicit, quod alterum videtur esse superfluum, cum sanguis habeatur in corpore, et corpus in sanguine. Dicendum, quod hoc non est verum : verum quidem est, quod sanguis habetur in corpore, sed non ex virtute sacramentali, sed potius sanguis habetur in corpore ex unione naturali: quia humores uniuntur cum corpore cujus sunt humores. Anima autem habetur per unionem potentiae ad actum. Deitas vero habetur cum istis per unionem gratiae. Tamen nihil horum nisi corpus habetur ex virtute sacramenti. Oportet autem propter effectum sacramentalem, ut sanguis ibi habeatur ex virtute sacramenti ad nutrimentum pertinente : et ideo oportuit ut esset ibi consecratio ex elemento potus, sicut fuit ibi confectio ex elemento cibi : quia aliter sacramentum in virtute et ratione sacramentali esset imperfectum, et non signaret perfectum alimentum : quia nullum alimentum hominis perficitur sine potu, sicut patet satis per ea quae in ante habitis satis bene dicta sunt.
Sed tunc forte adhuc aliquis objiciet et dicet: ex quo sacramentum omne secundum materiam et id quod signat in eo, est corporale elementum, ex quo su- initur significatio ad invisibilem sacramenti spiritualem effectum, sicut in baptismo ex aqua sumitur significatio intinctionis interiorum et ablutionis ab originali peccato : et confirmatione ex oleo et balsamo, ex quibus chrisma componitur, sumitur significatio ad invisibilem Spiritus sancti unctionem, ad confortationem contra debilitatem fomitis : et in hoc sacramento altaris ex cibo sumitur significatio nutrimenti spiritualis, et ex potu sumitur significatio spiritualis potus : tunc videtur, quod duo elementa corporalia ex quibus duae sumuntur significationes, ad duos effectus spirituales, efficiant non unum, sed duo sacramenta : et sic duo et non unum sunt sacramenta altaris . Et hoc etiam videtur dicere beatus Gregorius in quadam Collecta, ubi sic dicit: " Perficiant in nobis, quaesumus, Domine, tua sacramenta, quod continent, ut quod nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus. "
Ad hoc autem dicimus, quod pro certo illa objectio procederet, si et elementa visibilia in sacramento, et significationes quae ab ipsis sumuntur, et effectus spirituales quos signant, ad unum et idem non referrentur. Jam autem habitum est in antecedentibus, quod naturalis cibus hominis non perficitur calido sicco, nisi referatur ad frigidum humidum : quia sine illo nec subtiliatur, nec per vias ad membra Quit ut nutriatur, nec continuatur nisi humido, nec membris adhaeret nisi per humidum. Similiter autem et polus naturalis non refertur per se, sed ad cibum a quo accipit terminabilitatem, cum per se humidum sit interminabile : et ideo utrumque simul in sacramento unum signant perfectum et completum spirituale nutrimentum, sicut et Christus dicit, Joan.VI, 56 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est polus.
Et quod dicit beatus Gregorius : " Perficiant in nobis tua sacramenta, etc. "
Attendendum est, quod non dicit duo sacramenta, ut pluralem numerum significet per dictionem numeralem, sed dicit sacramenta pluralitatem quamdam consignificando : et in hoc notat quod est unum sacramentum simpliciter habens quamdam in elementis pluralitatem, quae tamen pluralitas ad idem significandum est relata : et hoc est nutrimentum connaturale et perfectum.
His sic a nobis praedeterminatis, dicimus quod potus iste in sacramento unam habet operationem suae virtutis essentialem et spiritualem, et quinque alias habet operationes adjunctas. Illa autem operatio quae est spiritualis et essentialis est, quae facit operationem veri potus in vita spirituali et esse spirituali, secundum quod esse in baptismo nascimur filii Dei sive Deo, et in confirmatione in eodem esse accipimus confortationis perfectionem. Non enim potest esse inedia spiritualis, quin ex multis occupationibus et negligentiis hominis in hoc esse fiat aliqua deperditio corporis, sicut in confecto fame corporali fit deperditio corporis et virtutis membrorum, quae per alimentum corporale restituitur. Et similiter per potum spiritualem, qui cibum influit membris et deducit, fit spiritualis reparatio in esse spirituali deperdito per famem et carentiam alimenti spiritualis : et haec est sua operatio substantialis : et est, ut diximus, ut Christo et membris ejus perfecte incorporemur, et sibi fortiter adhaereamus et maneamus in ipso, sicut hi qui per humorem sanguinis ejus corpori suo sumus influxi. Unde ipse dicit, Joan.VI, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Sic autem sibi influxi et cohaerentes spiritum ipsius participamus et vitam. Joan.VI, 58 : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Eccli.IV, 12 : Sapientia vitam filiis suis inspirat : et suscipit inquirentes se, etpraeibit in via justitiae. Sapientia enim est Christus, qui corpus suum communicando membris suis et sanguinem influendo, et cum sanguine influit, et inspirat eis spiritum et vitam : et sic in suam incorporationem suscipit inquirentes se, praeiens eos in omni via justitiae : quia nisi sic simus in ipso, viam justitiae non possumus tenere. Hoc modo cum Dominus de cibo et potu plenis spiritualibus effectibus loqueretur, non intelligentes quidam quibus durum videbatur, si corporaliter corpus Domini deberent atterere et lacerare, dixit Dominus erudiens illos de perfecto spiritus nutrimento, quod in sacramento accipitur, et ad spiritualis vitae deperditae restaurationem, dixit : Hoc vos scandalizat ? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ? Ac si dicat: Mirum est, quod hoc vos scandalizat, quod vos vere beatificat. Si vos ergo videritis aliquando oculis fidei mentalibus Filium hominis cum omnibus sibi per cibum et potum incorporatis membris ascendentem in dextera Dei Patris, in qua dextera in persona divina fuit prius ab aeterno ? Tunc, inquam, ex hoc non scandalizabimini, sed magis exsultatione et gaudio perfundemini : quia sic incorporati spiritus et vitae et beatitudinis Christi facti estis participes : et ideo subjungit: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt . Spiritus est qui in his verbis ad vitam beatam vivificat. Caro autem sola si dentibus discerpatur, sicut vos carnalibus cogitationibus pleni intelligitis, non prodest quidquam , sic accipiendo operationem cibi et potus sacramenti. Panem Angelorum manducavit homo : quia Angeli non visibili, sed invisibili divino tantum potu et cibo utuntur. Tob. XII, 18 et 19 : Cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram. Videbar quidem vobiscum manducare et bibere: sed ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus
videri non potest, utor : sicut dicitur, Eccli. xv, 3 et 4 : Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum : et firmabitur in illo, et non flectetur: et continebit illum, et non confundetur. Sic enim acceptus panis sacramenti secundum intellectum est panis vitae et aqua sapientiae non est aqua insipida : quia sapientia dat ei saporis suavitatem ut fiat vinum gaudii aeterni, sicut fecit in Cana Galilaeae . Et sic potabit illum ut influat ad incorporationem Jesu Christi : et sic incorporatus firmetur in illo, et non flectetur ab ipso per aliquem tentationis impulsum : et continebit eum sic in se, et numquam confundetur, jam particeps spiritus et vitae et gratiae et beatitudinis Jesu Christi, exaltandus in ipso ad dexteram Dei, ut ibi fruatur ipso in rerum veritate, sicut hoc signatum est in sacramenti corporalis specie. Sic enim ipse Christus dicit, Joan. III, 13, quod nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo : quia Filius hominis sic de caelo descendit, ut omnes sibi incorporatos et per sanguinem sibi influxos secum ascendere faceret in dexteram Patris, ut ipsi ibi in aeternum divinitate sua perfruantur.
Illud autem nutrimentum quod, sicut diximus, ex cibo spirituali et potu spirituali componitur, ad interiorem hominem nutriendum refertur, de quo dicitur, II ad Corinth.IV, 16 : Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem. Is autem homo in gratia generatur, sicut dicitur, ad Ephes.IV, 23 et 24 : Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. Et quia,sicut dicit Philosophus, ex eisdem generamur et nutrimur, oportet quod idem interior homo nutrimento gratiae nutriatur. Hoc est edulium quod Eucharistia, hoc est, bona gratia voca- tur, sicut per multa in ante habitis ostendimus.
Adjunctae autem operationes quas habet sacramentum in quantum est potus sanguinis Jesu Christi, sunt quinque, secundum quinque quae sunt in sanguine Domini : quarum prima est redemptio a debito mortis aeternae, quod Habet in quantum sedes animae in sanguine est, quem pro nobis Dominus posuit. Secunda est, quod sanguis a peccato lavat, et hoc habet ex vi deitatis quae conjungitur sanguini. Tertia est, quod rigat arida et infundit, et hoc habet ex humore pietatis propriae. Quarta est, quod tingit, et hanc habet ex roseo purpureo suo colore. Quinta est, quod signat, et hoc habet in quantum defluite cruce Christi.
De prima quidem quae est sanguis redemptionis, dicitur, Apocal. V, 9 : Occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, hoc est, eruisti a diaboli potestate, in cujus potestate pretio pomi venditi fuimus. Hoc est quod dicitur, i Petri, I, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi. Hoc etiam praefiguratum est in prophetia Zachariae, IX, 11, ubi dicitur : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua :hoc est, per redemptionem sanguinis solvendo pretium pro eis animam tuam, cujus sedes est in sanguine aperto carcere peccati et mortis, omnes vinctos peccatis et clausos in carcere mortis per redemptionem emisisti eos in libertatem gratiae et reconciliationis. Hoc modo sanguis Christi sumptus dicitur pignus redemptionis et salutis : quia sicut homo qui pignus habet vel pecuniam, ab omni redimit se impetitione, sic incorporatus sanguini secum habens Christi animam, tamquam per pignus redimit se ab impetitione debili et obligationis peccati. Hoc
modo loquitur Apostolus, II ad Corinth. I, 21 et 22 : Qui confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos, Deus, qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. Haec omnia iacit per sanguinem Christi, cujus sumptio confirmat membrum cum membro in Christi mystico corpore. Hic sanguis ungit ad sanitatem salutis. Hic nos signat contra Angelum percussorem. Per illum datur nobis pignus Spiritus : quia sedes animae Christi est in sanguine, et illi per unionem conjunctus est Spiritus divinus, qui est deitas aeterna, faciens hoc pignus valere in copiosam redemptionem. Psal. cxxix, 7 : Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. De ista redemptione dicitur, Osee, VII, 13 : Ego redemi eos, et in me loculi sunt mendacia. Osee, XIII, 14 : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Et hanc petit Psalmista, Psal. CXXIX, 8, dicens : Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.
Sic ego redemptio adjuncta est operationi sanguinis Jesu Christi.
Est etiam operatio ipsius lavare sordes vitiorum, et sordes venialium, et sordes reliquiarum peccatorum. Sanguine enim suo Christus volens lavare peccata mundi, acumen dedit sanguini, ut sordes in nobis profundatas lavare posset : quia sicut hi qui faciunt lixivium, qui acuunt humorem quo fit lixivia, ut sordis profunditas in pannis acumine suo lavari possit : ita Dominus apposuit humori sanguinis acumen deitatis, ut sanguine Christi Dei electi omnes lavarent sordes vitiorum. Hoc est quod dicit Apostolus, ad Galat. ii, 20 : Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Haec autem traditio fuit in lotione sanguinis. Apocal. I, 29 : Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Hoc voluit dicere Joannes Baptista, Joan. I, 29, quando dixit : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Non enim tulit peccata mundi, ut haberet :
sed tulit, ut sanguine lavaret, sicut dicitur, Apocal.VII, 14 : Laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Stola quae dicitur a otoXov quod est longum, et signat usque in finem totam conversationem, quam a sordibus lavare necesse est totam, et dealbare in sanguine Agni : quia sicut dicitur, Isa. lxiv, 6 : Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae. Et ideo magna et acuta indigent ablutione. Apocal.XXII, 14 : Beati qui lavant stolas suas in sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem. Soli enim qui abluti sunt in sanguine mundissimae aspersionis Agni immaculati, habent potestatem in ligni vitae fructu, quod est corpus Domini : et illi sunt de unitate corporis mjfstiei, ex quo construitur civitas caelestis, in quam isti ingredientes intrant in gaudium Domini sui, sicut dicitur, Matth. xxv, 21 et 23. Haec lolio signata est, IV Regum, v, 10, ubi dicitur : Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Jordanis enim humilis descensus interpretatur, et signat torrentem sanguinis, qui descendit ab humilitate crucis, in quo fluxu omnes mundati sunt ab infectione corruptae carnis : ideo Dominus voluit, quod de latere suo flueret aqua expiationis cum sanguine redemptionis, ut ex aqua virtutem ablutivam signaret esse in sanguine. Unde dicitur, ad Hebr. x, 22 : Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala,et abluti corpus aqua munda. Quia a corruptione corporis tota processit corruptio. Zachar. xiii, 1 : In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae, hoc est, in ablutionem corporis et animae.
Et sic patet, quod ablutivus est sordium sanguis Christi.
Tertiam autem adjunctam operationem habet, quod rigat arida et infundit, et per hanc etiam operationem exstinguit incensa a malo calore cupiditatis et concupiscentiae. Naturale enim est, quod nihil ita ad humectandum et fecundandum rigat arida sicut bonus sanguis, et nihil adeo exstinguit mala incendia et substantiam consumentia sicut sanguis subtilis et bonus, quando tali sanguine membra infunduntur. Hoc signatum est, Eccli. XXIV, 42 et 43, ubi dicitur : Dixi, rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare. Ex sanguine enim lateris et cordis sui Dominus rigavit Ecclesiae hortum, ut omnes bonae stirpes in eo oriantur, et factus est ei trames sanguinis de quinque decurrens vulneribus, abundans in totius mundi irrigationem, ut arida ipsius humectentur, et incensa exstinguantur : et fluvius iste appropinquavit ad mare amaritudinis passionis Christi. Hinc est quod, Jerem.XVII, 7 et 8, dicit de viro benedicto, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem millii radices suas, et non timebit cum venerit aestus. Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Naturale enim est, quod nihil ita humectat et rigat ad fructum et virorem sicut sanguis humanus. Quidquid enim sanguine hominis rigatur, statim viret et humectatur ad fructum Hinc est, quod Balaam videns in figura tabernaculorum filiorum Israel distinctiones Ecclesiarum sanguine Christi rigatas, dixit,Numer. XXIV,5 et 6: Quam pulchra tabernacula tua, Jacob ! et tentoria tua, Israel ! Ut valles nemorosae, ut horti juxta fluvios irrigui, etc. Tabernacula enim sunt Ecclesiae contra inimicas potestates militantes. Tentoria autem Israel in refrigerio contemplandae veritatis habitantes. Valles autem sunt nemorosae in
humilitate multum fructum afferentes. Horti autem sunt ab oriendo dicti, plantationem virtutum intendentes, qui sunt juxta fluvios vulnerum Christi, sanguine Christi per spiritualem et sacramentalem sanguinis communionem irrigati. Hoc irriguum necessarium est nobis : quia cor nostrum saepe destitutum est humore pietatis et aret in seipso. Psal. cxlii, 6 : Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Judicum, I, 15, dixit Axa, quae furibunda interpretatur, eo quod irascitur et vindicat in se peccata commissa: Terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb, scilicet Deus Pater, irriguum superius, et irriguum inferius. Irriguum enim inferius est fons sanguinis Jesu Christi: irriguum autem superius est ros gratiae caelestis, descendens a deitate sanguinis Jesu Christi.
Sic ergo et rigat arida et exstinguit incensa : sic enim humore suo exstinguit igneam romphaeam positam ante paradisum ad custodiendam viam ligni vitae , ut via sit facilis de caetero ad accedendum ad lignum vitae.
Quarta autem operatio sanguinis quam ex roseo et purpureo suo habet colore, est quod tingit omne illud super quod funditur, et omne tinctum ab ipso rubricatur et securatur ab Angelo percussore. Et ideo etiam sanctum vocatur ab antiquis legibus sanguine tinctum : quia tinctura sanguinis confirmantur leges : et ideo filii Israel utrumque postem et superliminaria domorum suarum sanguine tinxerunt agni, ut Angelus percussor non posset ingredi. Exod. xii, 13 : Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram aegypti. aedes enim in quibus habitamus, sunt virtutum et operum conservationes. Ostia autem sunt sensuum apprehensiones et sensibilium ad nos ingressus. Uterque postis est ratio deliberativa in parte una, et libera ad consentiendum, vel dissentiendum voluntas in parte alia. Et superliminare domorum est pars rationis superior, quae contemplandis superioribus inhaerere deberet ad regendam totam domum, et custodiendum ostium in quibus si sanguis agni tinctus fuerit per communionem sancti calicis et considerationem Christi passionis, percussor et nequam angelus appropinquare non audebit, et plaga disperdens non erit in omnibus aedibus nostris. iste est coccus bis tinctus, de quo dicitur, Exod. XXVIII, 5, quod vestes sacrae tingi debent. Coccus enim conchilium est, quod, ut dicunt Philosophi, de rore nascitur, et murex vel purpura vocatur, a quo etiam murilegi dicuntur, qui talia colligunt. Hunc colorem rubicundissimum habet ante in corpore sub capite, qui est sanguis ejus, quo purpurae regum colorantur, et signat Christum in sanguine suo purpureo nos tingentem et sanctificantem. Dicitur autem coccus sine virili semine conceptus, et natus bis linctus in suo sanguine : quia et in vita linctus est plagis manuum et pedum, et post mortem linctus plaga lateris, et utroque sanguine tinxit Ecclesiam in sanctificationem, nec sanctificata est, nisi esset suo tincta sanguine. Haec est tunica polymita quam patriarcha magnus Joseph filio suo fecit vestimentum , scilicet totam vestiens Ecclesiam varietate virtutum, quod vestimentum corpus Christi signat, cui tota incorporatur Ecclesia, quam fratres venditores Joseph sanguine haedi tinxerunt : quia Judaei, fratres Domini, vendentes Dominum in Juda proditore, tunicam corporis Domini et ecclesiasticae conversationis sanguine profuderunt : qui haedi sanguis dicitur, quia et a peccatoribus et pro peccatoribus et a corpore quod per passibilitatem simile fuit corpori peccati, est effusus in talis tunicae tinctura. Isa. lxiii, 2 : Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcan-
tium in torculari ? Sic autem tincti sanctificamur sanguine et conformamur Christo. Exod.IV, 25 : Sponsus sanguinum tu mihi es.
Quinta autem et ultima operatio adjuncta sacramento est, quod signat, et hanc habet a cruce, a qua defluit, per quam omnes in Dei familiam et Christi filii ejus characterizamur, et distinguimur, et signamur. Hinc est quod dicitur, Apocal. vii, 3 : Nolite nocere terrae et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Consignari enim debet Christo, qui est de familia Christi, signo crucis et sanguinis ejus : quia non consignati percutimur, cum terra quae terrenos signat dilectores, et cum mari quod mundanorum signat inquietas sollicitudines, et cum arboribus quae personatuum et honorum signant altas et proceras dignitates. Ezechiel.IX, 4 : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa Thau super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio ejus. Thau autem est signum crucis et sanguis Christi. In isto signo sanguinis et passionis Christi Paulus gloriabatur, ad Philip.III, 10 et 11 : Configuratus morti ejus, si quo modo occuram ad resurrectionem quae est ex mortuis. Ad Galat. VI, 17 : De caetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Stigmata enim illa sunt consecrationes passionis et sanguinis Jesu Christi. Turpe enim est caput nostrum signum rosei sanguinis portare, et membra nihil communionis habere cum sanguine. Dicit enim sponsa de sponso in Canticis, v, 10 : Dilectus meus candidus innocentia, et rubicundus sanguine. Turpe est ergo nos foeda concupiscentia inquinatos mundo configurari, et pollutum ducere sanguinem Jesu Christi Domini nostri.