De Contemptu mundi.
A. Verus contemptus mundi est abrenuntiare mundi rebus temporalibus, pompis saeculi, dignitatibus, et praelaturis spi- ritualibus : et abstrahere se a cunctis amicis carnalibus, et moribus saecularibus, propter spem beatitudinis aeternae.
Ad hoc monet nos B. Joannes, in canonica sua dicens : Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt . ''Hunc contemptum habuit D. Augustinus,
cum displicebat ei quidquid agebatur in saeculo : cumque colloquebatur cum matre sua valde dulciter, displicebat et vilescebat ei mundus inter verba, cum delectabilibus suis . Similiter B, Agnes, Catharina, Caecilia, et aliae virgines, regnum mundi, et omnem ornatum saeculi contempserunt propter amorem Domini nostri Jesu Christi,
B. Ad contemptum et odium mundi inducere nos debet, quod tantam infidelitatem exhibet in fine dilectoribus suis. Nam et hoc factum est creatori a. mundanis, quem In die Palmarum gloriose susceperunt, exeuntes obviam ei, et cantantes : Hosanna filio David ! benedictus qui venit in nomine Domini: hosanna, in altissimis !Sed post modum in sexta feria, processerunt clamantes coram Pilato : Crucificatur !Crucilicatur ! Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum . Et cum penderet in cruce, deridebant eum dicentes: ''Salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce . Et quem palmis, floribus, et frondibus susceperunt, virentibus spinis coronaverunt, virgis et flagellis ceciderunt. Et cui vestimenta in via straverunt, ante crucem omnibus vestibus nudaverunt et spoliaverunt : et gloriam exhibitam in contumeliam mutaverunt.
Ad ejusdem contemptum et odium nos inducere debet periculum ex amore mundi proveniens. Nam teste Jacobo : Nescitis quia amicitia hujus mundi ini-mica est Dei ? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur , Et quia mundus odivit Dominum Jesum, et omnes amicos ejus: sicut ipse dixit Apostolus ad consolationem : Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit .
C, Argumentum veri contemptus habet, qui non curat generis nobilitatem, nec quaerit carnis voluptatem, nec divitias appetit, nec culmen honoris. Talis fuit Moyses, de quo Apostolus : Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, (contra nobilitatem): magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, (contra voluptatem): majores divitias aestimans thesauro aegyptiorum improperium Christi, (contra divitias) : adspiciebat enim in remuneratorem .
Aliud argumentum veri contemptus mundi habet, qui nec saeculi blanditiis mulcetur, nec ruinis terretur, nec vituperio et laude humana movetur. In hoc contemptu fuit Apostolus, quando dixit: Omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam .
.D. Argumentum falsi contemptus mundi habet, qui ab amore saeculi et illecebris mundi, tunc primo se abstinet, quando prae senectute et paupertate, se in ipsis exercere non valet. Tunc enim non relinquit mundum, sed a mundo relinquitur. Sicut, heu ! quam plurimi sunt, qui primum peccare desistunt, quando amplius peccare non possunt.