PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT IV.

Corrigitur error Antiquorum, et ostenditur vera consequentia modalium.

His autem habitis veram dispositionem modalium et veram consequentiam nos oportet investigare. Dicamus igitur quod necessarium esse non sequitur ad possibile esse : neque etiam ad possibile esse, sequitur necessarium non esse. Illi enim quae dicit possibile aliquid esse, utraque ista contingit accidere sive sequi, scilicet possibile esse et possibile non esse. Aliarum autem quae sunt de necessario, quaecumque vera sit, altera non erit vera : simul enim verum est aliquid possibile esse et possibile non esse. Si vero aliquid necesse est esse, non poterit non esse : et si necesse est non esse, non poterit esse : et ideo quaecumque istarum vera sit, altera non est vera. Relinquitur ergo ex his quae dicta sunt, quod ea quae dicit non necessarium non esse, sequitur ad eam quae dicit possibile esse : possibile enim esse verum est de eo quod est necesse esse, et de eo quod est non necesse esse : haec enim contradictio est ejus quae dicit aliquid necesse non esse. Haec autem quae dicit, necesse est non esse, sequitur ad hanc, non possibile est esse : illud enim quod est, non possibile est esse, sequitur ad hanc, impossibile est esse, et hanc sequitur, necesse est non esse : hujus autem negatio est, non necesse est non esse. Sic ergo dispositae contradictiones sequuntur secundum praedictum modum : et nihil penitus impossibile contingit sive sequitur sic, ut diximus, dispositis. Est autem haec dispositio in figura ut facilius videatur quod dictum est :

Prima linea. Secunda linea.

Possibile est esse. Possibile est non esse.

Non possibile est Non possibile est esse. non esse.

Contingit esse. Contingit non esse.

Non contingit esse. Non contingit non esse. Tertia linea. Quarta linea.

Non impossibile est Non impossibile est esse. non esse.

Impossibile est esse. Impossibile est non esse. Non necesse est esse. Non necesse est non

esse. Necesse est non Necesse est esse. esse. aequipollent. aequipollent.

In hac dispositione semper superior consequitur ad tertiam ad se inferiorem, et nihil sequitur inconveniens. Prima enim linea sequitur tertiam, et secunda quartam per omnes modos possibilis contingentis, et impossibilis, et necessarii. Et sic etiam correctus est error Antiquorum, et vera consequentia modalium est disposita hoc modo.

Si autem consequentiae ad invicem accipiantur aliter quam dictum est, ut si prima linea comparetur ad secundam, et secunda ad tertiam, fallit consequentia. Eodem modo si prima comparetur ad quartam, et secunda ad tertiam, consequentia non valebit. Hoc autem facile patet cuilibet intuenti. Si autem voluerit consequentias invenire, praedicto modo infallibiliter inveniet. Sic ergo disponendae sunt.