APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum V. De differentia conversorum .
1. Accedit hinc neophytorum conversio differens intuenda. Sunt enim quidam tractabiles, simplices, devoti, timorosi, qui nihil sibi Christo carius aestimantes, voluntates proprias ei sacrificant, voluntate prompti ad nutum nutu citius obedire. Ad difficilia quaelibet propter Christum aequanimiter perferenda parati, suae quoque integritatis solliciti, cor suum per puram confessionem et assiduam orationem mundare non negligunt. Sunt in exteriori conversatione disciplinati et humiles, student se in omnibus officiosos et amabiles exhibere. Siquidem " studere propter Deum amari caritati servire est ". Hi vero sunt Altissimi filii, fideles sanctae Religionis propagines, Fratrum Iactitet, consociorum solatium, sui gloria instructoris. Nam gloria patris est filius sapiens .
2. Sunt et alii durae cervicis, disciplinae insusceptibiles, mansuescere nescientes, tepidi, curiosi, superbi, qui, quam suavis est Dominus , non gustantes, saeculari dumtaxat deposito habitu, non affectu, adhuc in moribus, in verbis, in gestibus et propriarum pertinacia voluntatum sacculo fidem servant, ut monstro mirabilius sub religiosa veste hominem videas saecularem. Hi sunt filii diffldentiae , adulterina plantatio, fructus inutiles et acerbi, sociorum onus et scandalum, sui afflictio et confusio instructoris, iuxta illud : Ira patris filius stultus , et confusio patris de filio indisciplinato.
8. Ponenda sunt pauca teporis, curiositatis et superbiae praedictorum indicia, ut cognita devitentur. " Cautior in bonis ambulas, si et mala non lateant ".
" Tepidus in conversione otiosa verba et vanas cogitationes noxias esse non conspicit ". Vitatis grandibus, reliqua omnia vix reputat imputanda ; hebetati cordis ipse ad conscientiam de offensis, ut timoris filialis ignarus, timoratos et conscientiae puritatem amantes fatuos et superstitiosos sententiat. " Quodsi a torpore mentis evigilaverit ea quae levia existimabat, quasi horrenda atque atrocia pertimescit ". Vacuus gratia et tepidus, quod est gratiae seu minus necessariae tentionis, quod disciplinae, quod morum, quod virtutis perfectio conciliat negligens, illud difficile, vel certe superfluum arbitratur, aegre doctrinam ad talia patitur, doctorem nimis perfectum ironica irrisione pronuntians. Nempe stultus sui patris disciplinam irridet
ut pateat quod insta Sapientem dicitur: Compedes in pellibus stulto doctrina. Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei.
Tepidus, in conversione remissus publicos mores et doctoris monita negligit, ea quae Dei sunt languide operatur. Si quod inchoat bonum, vix perficit, tarde ad divinum officium et quaeque conventualia occurrit. Otio gaudet, laboro vel modico laeditur, et facile se infirmum vel admodum fatigatum praetendit ; sed et amore privato se diligens, quae carnis sunt sapit et prosequitur ex affectu. Aliorum quoque defectibus, non virtutibus haerens, si quid minus vel negligenter actum inspexerit, illud in exemplum ad suae velamen tepiditatis assumit. Ficta ei et indevota confessio, rara et brevis compunctio, insipida et sine attentione oratio, incircumspecta et sine acdificatione lectio, obedientiae morosa et sino devotionis affectu vix aliqualis impletio. " Multos enim remissa conversio in pristinos errores reducit ac vivendi tepore resolvit ", ut nonnunquam ex ore Domini evomuntur.
Curiosas non curanda curat, necessaria negligit, et sui oblitus, aliena considerat, notat et explorat. Si quod insonuerit verbum, anhelat sollicitus ad sciendum, et honestate postposita, id ab invitis et celare forsan volentibus inverecunde requirit. Locis sibi non concessis, congregationi et collocutionibus Fratrum se ingerit non vocatas. Cum eum abesse putaveris, adest impudens lateri, adest auri, ut nec secretum valeas occultare sermonem. Observat angulos, vagis circumspicit oculis, haeret ad singula, quae occurrunt, communes obsidet transitus, supervenientium et forensium gaudet occursu. Rumoribus et saecularibus verbis hauriendis et referendis intendit. Res sibi non deputatas curiose revolvere non quiescit. Litteras etiam alienas, si casu apertas inveniat, inspicere non veretur, quas tamen, licet apertas, quomodolibet inventas vix aliquis nisi superior licite inspicit, vel aliis inspiciendas exponit. Beram quoque apparatus cura superflua curiositatis vitium clamat .
5. Signa vero superbiae Prosper enumerans, " illos, inquit, dolendos ostendo, quos iam conversos superbia occulte captivat. Hi, ait, seniorum suorum non observant imperata, sed iudicant; de suis negligentiis obiurgati, aut rebellant insolenter, aut mnrmnrant. Simplicitatem spiritualium Fratrum irridenter exagitant, praeferri se etiam melioribus impudenter affectant. Obsequia delata fastidiunt, negata pertinaciter quaerunt. Natales moribus anteponunt, iuniores suos elati despiciunt, conferri sibi aliquos posse non credunt. Non servant in obsequio reverentiam, in sermone modestiam, in moribus disciplinam ; habent in intentione pertinaciam, in corde duritiam, in sermocinatione iactantiam: sunt in humilitate fallaces, in locutione mordaces, subiectionis impatientes, temerarii in audendo, clamorosi in loquendo, fastidiosi in audiendo, praesumtuosi in docendo, effrenati deformiter in cachinnando ; haec sunt, infert, suporbiae grassantis indicia ".
6. Superbus se ad omnes propriae voluntatis impulsus accommodat nec se aliis, sed alios sibi applicare contendit: facile sibi flori contumeliam iudicat, ad quam irrogandam est validus, ad tolerandam infirmus: et se grande aliquid osse putans, deferre sociis dedignatur. Legibus subdi et propriam recognoscere culpam erubescit. Et licet iuxta Ordinis mores se regere nesciat, in suis tamen oculis sapiens et perfectus, ad aliorum instructionem, suae praesertim opinioni contrariam, stomachatur. Reprehensus offenditur, nunc causam ut insufficientem vel frivolam, nunc monitoris modum calumnians, ut, si persuadere aliquid velis, instabit, quod modus artem, monitio studium exigat: quo fit, ut, huiusmodi allegationum obsitus spinis sicut hericius, vel irrefragabili ratione, vel auctoritate non capiatur. Fit igitur ad obtemperandum difficilis et ad correctionem impatiens, adeo interdum, ut se discipulum abnuens, ipsum etiam deputatum sibi refugiat instructorem.
7. Haec omnia servi Dei quasi pestem mortiferam detestantes, perfecte ad Dominum convertantur, iuxta illud Deuteronomii : Perfectus eris et sine macula cum Domino Deo tuo. Vae duplici corde et peccatori terram ingredienti duabus viis ! Si quis vero sufficienter exspectatus et monitus, mores corrigere ac Religionis formam induere negligit, praesertim si rebellis, aut contentiosus exstiterit: non est proficientium numero aggregandus. Infidelis, si discedit, discedat , ne una ovis morbida contagione mortifera totum gregem contaminet. Perversus et insolens in onus Religionis et dissolutionem admittitur.