IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum commutatio unius Praedicamenti in aliud causet figuram dictionis
Videtur quod non. Nam sequitur, Socrates percutit Platonem;ergo Plato percutitur a Socrate, hic tamen mutatur actio in passionem.
Item sequitur, Quantum est ;ergo substantia est, et sequitur: Quale est; ergo quansum est. Hic tamen commutatur, unum praedicamentum in aliud: ergo, etc.
Item sequitur, Quidquid hen vidisti, hodie vides: albedinem heri vidisti, ergo, etc. haec tamen est commutatio, etc.
Ad oppositum Aristoteles dicit quod figura dictionis est, quando nos interpretamur quale, quantum, vel faciens, patiens.
Ad quaestionem dicendum, quod commutare rem unius praedicamenti in rem alterius acceptam sub diverso modo praedicandi, causat figuram dictionis, tamen commutare rem unius praedicamenti in rem alterius sub eodem modo praedicandi, forte non causat figuram dictionis.
Verumtamen intelligendum est, quod aliud est commutare rem unius praedicamenti in rem alterius, et rem unius praedicamenti sequi ad rem alterius : tunc enim commutatur res unius praedicamenti in rem alterius, quando res unius accipitur ac si esset alterius, et hoc propter aliquam similem vocis figurationem, et hoc vult Aristoteles. Dicit enim quod figura dictionis est, quando interpretatur quale, esse quid, vel faciens, esse patiens; sed propter hoc, quod res unius praedicamenti sequitur ad res alterius, non accipitur res unius praedicamenti, ac si esset res alterius, sed accipitur ut diversa, quando enim sic dicitur, Socrates percutit Platonem : ergo Plato percutitur a Socrate, non accipitur hic agere ac si esset pati. Significatur enim quod ad actionem alicujus, ut agentis, sequitur passio alterius, ut patientis.
Per haec patet, ad duo argumenta prima. Ibi enim non accipitur res unius praedicamenti, ac si esset res alterius, sed denotatur, quod ad rem unius praedicamenti sequitur res alterius praedicamenti.
Ad tertium dico, quod ly quidquid, non distribuit solum pro his quae sunt in genere substantiae imo absolute distribuit pro his quae dicunt quid, sed in quolibet genere convenit reperire quid, et res cujuslibet praedicamenti, ut dicit quid, sub hoc quod dico, quidquid, potest accipi,unde si ly quidquid, solum distribueret pro his, quae. sunt in genere substantiae : forte hic esset figura dictionis, quidquid heri vidisti, hodie vides, etc.
Ad argumentum in oppositum dicendum, quod textus habet intelligi quando res unius praedicamenti sub uno modo accepta, commutatur in rem alterius praedicamenti acceptam alio modo.