IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Scotus dubius manet an suppositum creatum terminare possit alienam naturam, magis tamen inclinat in partem affirmativam, quia non apparet aperta repugnantia, et solvit tria, ex quibus videretur repugnantia oriri. Ita etiam tenent Occham 3. q. 1. dub. ult. ad 14. Gabr. hic q. 2. dub. a. Major q. 5. Bassol. q. 6. Ovando, Pitigianis, Faber, et alii Scotistas hic, Alm. q. 2. Rubion. dist. 2. q. 2. art. 3. Haec sententia facilius defendi potest tenendo personalitatem esse quid positivum additum naturae, in quo Doctor videtur quasi problematicus, ex q. 1. quia si una natura alteri uniretur, non videtur hanc potius terminari ab illa, quam e contra. Sed dici potest (et tangunt Bassol. et Leuchet. hic) quod eo casu tenendo aliam opinionem Deus produceret in una relationem realem terminati, cui in altera corresponderet realis relatio terminantis, sicut de facto produxit in humanitate relationem realem terminati, cui in Verbo correspondet relatio terminantis, quae est rationis, ex q. 1.
Potest ergo dici (c), quod vel duae naturae creatae non sunt unibiles in eodem supposito, nisi altera sit actus, et altera potentia, et tunc non remanet utraque natura in se inconfusa cum reliqua ; quod tamen pertinet ad istam unionem, scilicet, quod natura proprii suppositi assumentis ita remaneat in se non confusa alteri, sicut si naturae extraneae non esset unita. Vel dici potest quod oportet quod suppositum, cui fit ista unio, sit simpliciter independens, quia ista dependentia non terminatur ad unum suppositum mediante altero ; non est enim ordo essentialis in ista dependentia, quais est in ordine causati ad causam. Vel potest dici tertio modo, quod omnes naturae substantiales creatae directe de praedicamento Substantiae sunt simpliciter incompossibiles in eodem supposito, ita quod altera istarum sit naturalis illi supposito, quia tunc per se conveniret illi, et per consequens nec per se nec per accidens ei poterit reliqua inesse ; non sic autem sunt incompossibiles duae naturae creatae, si comparentur ad suppositum divinum, cui ambae sunt accidentales et adventitiae, quia neutra convenit ei per se.
Sed primum istorum (d), scilicet quod nullae duae naturae possunt uniri in tertio, difficile est probare.
Secundum etiam (e), scilicet quod terminans dependentiam oporteat esse independens, non videtur verum, quia dependentiam aliquam terminat aliquid, ut subjectum dependentiam accidentis, quod tamen non est omnino independens. Tertium (f) non videtur probabile, quia si sit formalis repugnantia naturarum creaturarum in eodem supposito, ita non videtur posse eidem competere simul per accidens, sicut nec simul per se; sicut enim non potest idem per se esse album et per se nigrum, ita nec per accidens album, et per accidens nigrum. Sicut enim nullus idem color potest esse albedo et nigredo simul, sic nec idem corpus potest esse album et nigrum simul, quia quae formaliter ex se esse simul repugnant, in quodlibet repugnabunt simul esse; si igitur nulla inveniatur ratio impossibilitatis, quare suppositum creatum non possit sustentare naturam sibi extraneam, Deo tamen efficiente illam dependentiam in natura sic unita et sustentata, et in supposito alterius naturae, non videtur ponendum hoc esse impossibile absque omni ratione.
(g) Si tenetur pars negativa :
Ad primum argumentum dico, quod proportio convenientiae non requiritur ad istam unionem, sed proportio naturae dependentis et suppositi independentis, qualis forte non est in natura creata ad suppositum creatum alterius naturae, sed solum ad suppositum increatum.
Et ad confirmationem illam de absoluto dico, quod absolutio non facit sustentificationem, sed tantum quod ipsa persona sit independens, non nata esse actus vel potentia respectu alterius unibilis.
Ad aliud dico quod etsi utrumque oppositorum sit limitatum, tamen non possunt simul ambo esse in eodem, quia licet hoc non concludat in eis formaliter illimitationem, ponit tamen incompossibilitatem ; ita in proposito una natura existente in supposito per se repugnat alii esse in eodem per accidens, propter incompossibilitatem earum in eodem.
Ad tertium dico, quod non omne superius continet totam perfectionem inferioris.
(h) Si tamen teneatur alia pars:
Ad argumentum in oppositum potest dici, quod non est ibi ita praecisa proportio, quin suppositum creatum possit terminare dependentiam alterius naturae, non tamen potest simul dependere ad plura supposita terminantia, quia universaliter in dependentiis causae et causati, licet una causa possit terminare dependentias plurium causatorum, non tamen plures causae in eodem genere et ordine causae possunt terminare dependentiam unius causati, quia pluralitas priorum arguit pluralitatem posteriorum, non e converso.