QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Resolutio Doctoris, nobiliorem esse speculativam quam practicam, si haec tantum sit circa actus appetitus ; ubi innuit hanc esse nobiliorem si ponamus voluntatem subjectum virtutum moralium, quod tenet ipse 3. d. 33. g. Ad quaest, n. 12. de quo quidquid sit, Theologia quae practica est, nobilior est omni speculativa, et Philosophus ideo posuit speculativam nobilissimam, quia negavit voluntatem circa finem habere praxim, sed motionem naturalem, ut docet Scot. quaest. 4. prolog. num. 24. in quo erravit, et ideo discordandum est ab eo. Ita habet Doctor ibidem ad 4. num. 42. ubi explicat scientiam, quae est gratia actus nobilioris suo actu, ex hoc nobiliorem esse, qua ratione sensitiva hominis nobilior est sensitiva bruti ; secus ost si sit gratia actuum inferiorum suis, et sic posuit Philosophus practicam, quia respectu actuum externorum vel appetitus, ex praedicto errore Philosophus posuit felicitatem in speculatione 10. Ethic. cap. 10. vel a speculatione non excludit actus voluntatis, et innuit doctor ex August. q. 4. prolog. g. Quinta via, num. 26. Vide Anton. Andream de hac materia hic q. 12. et expositionem Doctoris in textum hujus quaestionis.
Ad primum dico quod scientia ista, est ut boni simus non simpliciter, sed secundum virtutes, id est moderati in parte sensitiva, si ponitur quod sit subjectum virtutis, et illud non est bonum simpliciter, quia secundum Philosophum ordinatur ad majus bonum nostrum, scilicet ut speculemur substantias separatas, et quietentur in speculatione earum: illa autem speculatio est summum bonum nostrum, quia est felicitas, secundum Philosophum 10. Ethic. cap. 10. Ad aliud civilis ordinat quis audiat istam, non istam; unde aliud est ordinare usum alicujus, et quis debet intelligere et exercere, aliud est ordinare ipsam scientiam in se. Unde exercitium ordinat civilis, et ordinans est melius, verum est in aliquo sensu.
ANNOTATIONES.
Sequilur octava quaestio de comparatione speculativae et practicae, in qua nihil occurrit notandum, nisi quotare opiniones varias quas recitat, quaere in prologo in materia de praxi omnia apud istum, et antiquos doctores, et in hoc prologo. Vide Alberlum, et alios expositores antiquos, hic, et Quaestionistas.
Primum itaque existimamus sapientem omnia maxime scire, ut contingit, accipimus enim non singularem scientiam eorum habentem.