REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
De Angelorum determinatione in specie.
Alens. 2. p. q. 20.m. 6, a. 2. D. Thom. I. p. q. 50. art. 4. D. Bonav. hic art 2. q. l. et d. 9. q. 1. art. 5. Richard. hic art. 5. q.3. Capr. q. 1. art. 3.,Gabr. q. 1. et 2. Vasq. 1. p. d. 181. Scotus in Oxon. hic quaestione septima.
Circa hanc distinctionem quaeritur primo : Utrum in Angelis possit esse distinctio personalis in eadem specie. Quod non. Septimo Metaphysicae I. In his quae sunt sine materia, idem est quod quid est, cum eo cujus est; igitur uno multiplicato, et reliquo.
Item, Avicenna 9. Metaphys. ponit secundam Intelligentiam esse a prima per creationem, et tertiam a secunda ; sed creatum et creans non sunt ejusdem speciei, ideo differentia formaliter est specifica ; sed differentia in separatis a materia est differentia formarum ; igitur, etc. Major patet ; tum quia forma et species idem sunt ; tum quia 8. Metaphys. text. 20. 21. 41. formae comparantur numeris, et quacumque unitate subtracta vel addita, est alius numerus specie ; tum quia 10. Metaphys. penult. cap. text. 10. Mas et foemina non differunt specie, quia illae sunt differentiae materiales. Igitur si haec sit praecisa causa non distinctionis, quaelibet differentia formalis est specifica.
Item, omnis forma separata a materia, habet in se totam perfectionem speciei ; igitur non possunt esse plura in eadem specie. Antecedens patet, quia forma separata a materia non habet perfectionem speciei per participationem, quia tunc esset composita, ex eo quod haberet per participationem, et alia ex parte. Consequentia patet, quia si haec Intelligentia haberet totam perfectionem speciei, et illa totam, et separantur a materia ; igitur haec Intelligentia esset ista, quia totum, quod unum includit, esset in alia.
Item, in entibus perfectis nihil est quin intendatur a natura ; sed pluralitas numeralis in eadem specie in separatis a materia, non intenditur a natura, quia talis pluralitas potest esse infinitorum, quantum ex parte speciei, pari ratione, qua potest esse duorum?: sed infinitas non intenditur a natura.
Et confirmatur, quia in speciebus est per se ordo.
Item, multitudo individuorum non est necessario in eadem specie, nisi quia species est corruptibilis in suo individuo, ut patet 3. de Anima, text. 34. et 35. quod generatio est ut salvetur esse dividuum, et 2. de Caelo, text. 35. et I. de Caelo, text. 92. non est nisi unum caelum, quia tota natura salvatur in uno individuo ; igitur cum in separatis a materia nullum individuum sit corruptibile, non erunt plura in eadem specie.
Oppositum, Damascenus in Elementario suo cap. 12. In unaquaque specie plura sunt, ut convenientes in natura, ut gaudeant, etc.