Qualiter ponatur verbum in divinis.
Accipiendum autem est ex his quae supra dicta sunt, quod deus se ipsum intelligit et diligit. Item quod intelligere in ipso et velle non sit aliud quam eius esse. Quia vero deus se ipsum intelligit, omne autem intellectum in intelligente est, oportet deum in se ipso esse sicut intellectum in intelligente. Intellectum autem prout est in intelligente, est verbum quoddam intellectus: hoc enim exteriori verbo significamus quod interius in intellectu comprehendimus.
Sunt enim, secundum philosophum, voces signa intellectuum. Oportet igitur in deo ponere verbum ipsius.