IN BOETHII DE TRINITATE

 Prooemium

 Pars 1

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 2

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 3

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

Articulus 1

Argumentum 1

Ad primum sic proceditur. Videtur quod non oporteat in naturalibus rationabiliter versari.

Philosophia enim rationalis contra naturalem dividitur. Sed rationabiliter procedere videtur proprie ad rationalem pertinere. Ergo non competenter attribuitur naturali.

Argumentum 2

Praeterea, philosophus frequenter in libro physicorum distinguit processus ad aliquas conclusiones rationales et physicas.

Ergo non est proprium naturali scientiae rationabiliter procedere.

Argumentum 3

Praeterea, illud, quod est commune omnibus scientiis, non debet uni appropriari. Sed quaelibet scientia ratiocinando procedit discurrendo vel ex effectibus in causas vel ex causis in effectus vel ex aliquibus signis. Ergo non debet naturali appropriari.

Argumentum 4

Praeterea, ratiocinativum in VI ethicorum contra scientificum distinguitur a philosopho. Sed philosophia naturalis ad scientificum pertinet. Ergo non convenienter attribuitur ei rationabiliter procedere.

Sed Contra 1

Sed contra est quod dicitur in libro de spiritu et anima quod ratio circa formas corporum versatur. Sed considerare corpora maxime pertinet ad naturalem. Ergo convenienter attribuitur ei rationabiliter procedere.

Sed Contra 2

Praeterea, in V de consolatione boethius dicit: ratio cum quid universale respicit, nec imaginatione nec sensu utens imaginabilia tamen et sensibilia comprehendit. Sed imaginabilia et sensibilia compreh ad solum naturalem pertinet. Ergo rationalis processus convenienter naturali attribuitur.

Argumentum 11

Ulterius videtur quod inconvenienter dicatur mathematica disciplinabiliter procedere.

Disciplina enim nihil aliud esse videtur quam acceptio scientiae.

Sed in qualibet parte philosophiae accipitur scientia, quia omnes demonstrativ procedunt. Ergo procedere disciplinaliter est commune omnibus partibus philosophiae, et ita non debet appropriari mathematicae.

Argumentum 12

Praeterea, quanto est aliquid certius, tanto facilius esse videtur, ut de eo sit disciplina. Sed naturalia sunt certiora, ut videtur, quam mathematica, quia capiuntur sensu, a quo omnis nostra cognitio ortum habet. Ergo hic modus magis competit naturali quam mathematico.

Argumentum 13

Praeterea, ut dicitur in V metaphysicae, initium in scientiis est, a quo fit facilior disciplina. Sed initium addiscendi accipitur a logica, quam oportet praeaddiscere mathematicae et omnibus aliis. Ergo disciplinalis modus magis convenit logicae quam aliis.

Argumentum 14

Praeterea, modus naturalis scientiae et divinae assumitur a potentiis animae, scilicet a ratione et intellectu. Ergo similiter et modus mathematicae ab aliqua animae potentia sumi deberet, et sic non convenienter ponitur eius modus disciplinabiliter versari.

Sed Contra 11

Sed contra, disciplinaliter procedere est demonstrative procedere et per certitudinem. Sed, sicut Ptolemaeus in principio almagesti dicit, solum mathematicum genus, si quis huic diligentiam exhibeat inquisitionis, firmam stabilemque fidem intendentibus notitiam dabit, velut demonstratione per indubitabiles vias facta. Ergo disciplinaliter procedere maxime proprium est mathematici.

Sed Contra 12

Praeterea, hoc patet per philosophum, qui in pluribus locis suorum librorum scientias mathematicas disciplinas nominat.

Argumentum 21

Ulterius videtur quod non sit conveniens modus divinae scientiae intellectualiter procedere.

Intellectus enim secundum philosophum est principiorum, scientia autem conclusionum. Sed non omnia, quae in scientia divina traduntur, sunt principia, sed quaedam etiam conclusiones. Ergo intellectualit procedere non est conveniens scientiae divinae.

Argumentum 22

Praeterea, in illis, quae omnem intellectum excedunt, intellectualiter versari non possumus. Sed divina excedunt omnem intellectum, ut dionysius dicit 1 c. De divinis nominibus et philosophus in libro de causis. Ergo intellectualiter tractari non possunt.

Argumentum 23

Praeterea, dionysius dicit 7 c. De divinis nominibus quod Angeli habent intellectualem virtutem, in quantum divinam cognitionem non congregant a sensibilibus aut a rebus divisis. Sed hoc est supra animae potestatem, ut ibidem subditur. Cum ergo divina scientia, de qua nunc agitur, sit scientia humanae animae, videtur quod non sit proprius modus eius intellectualiter tractare.

Argumentum 24

Praeterea, theologia praecipue videtur esse de his, quae fidei sunt.

Sed in his, quae fidei sunt, intelligere est finis. Unde dicitur Is. 7 secundum aliam litteram: nisi credideritis, non intelligetis. Ergo intellectualiter versari circa divina non debet poni theologiae modus, sed finis.

Sed Contra 21

Sed contra est quod dicitur in libro de spiritu et anima quod intellectus est spirituum creatorum, intelligentia vero ipsius dei. De his autem praecipue est scientia divina. Ergo intellectualiter procedere videtur esse ipsius proprium.

Sed Contra 22

Praeterea, modus scientiae debet respondere materiae. Sed res divinae sunt res intelligibiles per se ipsas. Ergo modus conveniens divinae scientiae est intellectualiter procedere.

Corpus 1

Responsio. Dicendum ad primam quaestionem quod processus aliquis, quo proceditur in scientiis, dicitur rationabilis tripliciter. Uno modo ex parte principiorum, ex quibus proceditur, ut cum aliquis procedit ad aliquid probandum ex operibus rationis, cuiusmodi sunt genus et species et oppositum et huiusmodi intentiones, quas logici considerant.

Et sic dicetur aliquis processus esse rationabilis, quando aliquis utitur in aliqua scientia propositionibus, quae traduntur in logica, prout scilicet utimur logica, prout est docens, in aliis scientiis. Sed hic modus procedendi non potest proprie competere alicui particulari scientiae, in quibus peccatum accidit, nisi ex propriis procedatur. Contingit autem hoc proprie et convenienter fieri in logica et metaphysica, eo quod utraque scientia communis est et circa idem subiectum quodammodo.

Corpus 2

Alio modo dicitur processus rationalis ex termino in quo sistitur procedendo.

Ultimus enim terminus, ad quem rationis inquisitio perducere debet, est intellectus principiorum, in quae resolvendo iudicamus; quod quidem quando fit non dicitur processus vel probatio rationabilis, sed demonstrativa. Quandoque autem inquisitio rationis non potest usque ad praedictum terminum perduci, sed sistitur in ipsa inquisitione, quando scilicet inquirenti adhuc manet via ad utrumlibet; et hoc contingit, quando per probabiles rationes proceditur, quae natae sunt facere opinionem vel fidem, non scientiam. Et sic rationabilis processus dividitur contra demonstrativum. Et hoc modo rationabiliter procedi potest in qualibet scientia, ut ex probabilibus paretur via ad necessarias probationes. Et hic est alius modus, quo logica utimur in scientiis demonstrativis, non quidem ut est docens, sed ut est utens.

Et his duobus modis denominatur processus rationalis a scientia rationali; his enim modis usitatur logica, quae rationalis scientia dicitur, in scientiis demonstrativis, ut dicit Commentator in I physicorum.

Corpus 3

Tertio modo dicitur aliquis processus rationalis a potentia rationali, in quantum scilicet in procedendo sequimur proprium modum animae rationalis in cognoscendo, et sic rationabilis processus est proprius scientiae naturalis. Scientia enim naturalis in suis processibus servat proprium modum rationalis animae quantum ad duo. Primo quantum ad hoc, quod sicut anima rationalis a sensibilibus, quae sunt nota magis quoad nos, accipit cognitionem intelligibilium, quae sunt magis nota secundum naturam, ita scientia naturalis procedit ex his, quae sunt nota magis quoad nos et minus nota secundum naturam, ut patet in I physicorum, et demonstratio, quae est per signum vel effectum, maxime usitatur in scientia naturali. Secundo, quia cum rationis sit de uno in aliud discurrere, hoc maxime in scientia naturali observatur, ubi ex cognitione unius rei in cognitionem alterius devenitur, sicut ex cognitione effectus in cognitionem causae. Et non solum proceditur ab uno in aliud secundum rationem, quod non est aliud secundum rem, sicut si ab animali procedatur ad hominem. In scientiis enim mathematicis proceditur per ea tantum, quae sunt de essentia rei, cum demonstrent solum per causam formalem; et ideo non demonstratur in eis aliquid de una re per aliam rem, sed per propriam diffinitionem illius rei. Etsi enim aliquae demonstrationes dentur de circulo ex triangulo vel e converso, hoc non est nisi in quantum in circulo est potentia triangulus et e converso. Sed in scientia naturali, in qua fit demonstratio per causas extrinsecas, probatur aliquid de una re per aliam rem omnino extrinsecam.

Et ita modus rationis maxime in scientia naturali observatur, et propter hoc scientia naturalis inter alias est maxime hominis intellectui conformis. Attribuitur ergo rationabiliter procedere scientiae naturali, non quia ei soli conveniat, sed quia ei praecipue competit.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de processu, qui dicitur rationabilis secundum primum modum. Sic enim processus rationabilis est proprius rationali scientiae et divinae, non autem naturali.

Ad 2

Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de processu, qui dicitur rationabilis secundo modo.

Ad 3

Ad tertium dicendum quod in omnibus scientiis servatur quantum ad hoc modus rationis, quod proceditur de uno in aliud secundum rationem, non autem quod procedatur de una re in aliam, sed hoc est proprium naturalis scientiae. Et sic ei rationabiliter procedere attribuitur, ut dictum est.

Ad 4

Ad quartum dicendum quod philosophus ibi pro eodem ponit ratiocinativum et opinativum, unde patet quod pertinet ad secundum modum assignatum. Ratiocinativo autem vel opinativo attribuit philosophus ibidem agibilia humana, de quibus est scientia moralis, ratione suae contingentiae. Unde potest ex dictis colligi quod primus modus rationabilitatis est maxime proprius scientiae rationali, secundus scientiae morali, tertius scientiae naturali.

Corpus 11

Ad secundam quaestionem dicendum quod disciplinaliter procedere attribuitur scientiae mathematicae, non quia ipsa sola disciplinaliter procedat, sed quia hoc ei praecipue competit. Cum enim discere nihil sit aliud quam ab alio scientiam accipere, tunc dicimur disciplinabiliter procedere, quando processus noster ad certam cognitionem perducit, quae scientia dicitur; quod quidem maxime contingit in mathematicis scientiis. Cum enim mathematica sit media inter naturalem et divinam, ipsa est utraque certior. Naturali quidem propter hoc quod eius consideratio est a motu et materia absoluta, cum naturalis consideratio in materia et motu versetur. Ex hoc autem quod consideratio naturalis est circa materiam, eius cognitio a pluribus dependet, scilicet ex considerati materiae ipsius et formae et dispositionum materialium et proprietatum quae consequuntur formam in materia. Ubicumque autem ad aliquid cognoscendum oportet plura considerare, est difficilior cognitio; unde in I posteriorum dicitur quod minus certa scientia est quae est ex additione, ut geometria arithmetica. Ex hoc vero quod eius consideratio est circa res mobiles et quae non uniformiter se habent, eius cognitio est minus firma, quia eius demonstrationes frequenter procedunt, ut in maiori parte, ex hoc quod contingit aliquando aliter se habere. Et ideo etiam quanto aliqua scientia magis appropinquat ad singularia, sicut scientiae operativae, ut medicina, alchimia et moralis, minus possunt habere de certitudine propter multitudinem eorum quae consideranda sunt in talibus scientiis, quorum quodlibet si omittatur, sequetur error, et propter eorum variabilitatem.

Corpus 12

Est etiam processus mathematicae certior quam processus scientiae divinae, quia ea, de quibus est scientia divina, sunt magis a sensibilibus remota, a quibus nostra cognitio initium sumit, et quantum ad substantias separatas, in quarum cognitionem insufficienter inducunt ea, quae a sensibilibus accipimus, et quantum ad ea quae sunt communia omnibus entibus, quae sunt maxime universalia et sic maxime remota a particularibus cadentibus sub sensu. Mathematica autem ipsa in sensu cadunt et imaginationi subiacent, ut figura, linea et numerus et huiusmodi. Et ideo intellectus humanus a phantasmatibus accipiens facilius capit horum cognitionem et certius quam intelligentiae alicuius vel etiam quam quiditatem substantiae et actum et potentiam et alia huiusmodi. Et sic patet quod mathematica consideratio est facilior et certior quam naturalis et theologica, et multo plus quam scientiae aliae operativae, et ideo ipsa maxime dicitur disciplinaliter procedere. Et hoc est quod Ptolemaeus dicit in principio almagesti: alia duo genera theorici potius quis opinionem quam conceptionem scientialem dicat: theologicum quidem propter inapparens ipsius et incomprehensibile, physicum vero propter materiae instabile et immanifestum. Solum autem mathematicum inquisitionis firmam stabilemque fidem intendentibus dabit, velut utique demonstratione per indubitabiles vias facta.

Ad 11

Ad primum ergo dicendum quod quamvis in qualibet scientia disciplina accipiatur, tamen in mathematica facilius et certius, ut dictum est.

Ad 12

Ad secundum dicendum quod naturalia quamvis sensui subiaceant, tamen propter sui fluxibilitatem non habent magnam certitudinem, cum extra sensum fiunt, sicut habent mathematica, quae sunt absque motu et tamen sunt in materia sensibili secundum esse, et sic sub sensu et imaginatione cadere possunt.

Ad 13

Ad tertium dicendum quod in addiscendo incipimus ab eo quod est magis facile, nisi necessitas aliud requirat. Quandoque enim necessarium est in addiscendo incipere non ab eo quod est facilius, sed ab eo, a cuius cognitione sequentium cognitio dependet. Et hac ratione oportet in addiscendo a logica incipere, non quia ipsa sit facilior ceteris scientiis, habet enim maximam difficultatem, cum sit de secundo intellectis, sed quia aliae scientiae ab ipsa dependent, in quantum ipsa docet modum procedendi in omnibus scientiis. Oportet autem primo scire modum scientiae quam scientiam ipsam, ut dicitur in II metaphysicae.

Ad 14

Ad quartum dicendum quod a potentiis animae sumitur modus scientiarum propter modum quem habent potentiae animae in agendo.

Unde modi scientiarum non respondent potentiis animae, sed modis quibus potentiae animae procedere possunt, qui non solum diversificantur penes potentias tantum, sed etiam penes obiecta; et sic non oportet quod modus cuiuslibet scientiae denominetur ab aliqua potentia animae. Potest tamen dici quod sicut modus physicae sumitur a ratione, secundum quod a sensu accipit, modus autem divinae scientiae ab intellectu, secundum quod nude aliquid considerat, ita etiam et modus mathematicae potest sumi a ratione, secundum quod accipit ab imaginatione.

Corpus 21

Ad tertiam quaestionem dicendum quod sicut rationabiliter procedere attribuitur naturali philosophiae, eo quod in ipsa maxime observatur modus rationis, ita intellectualiter procedere attribuitur divinae scientiae, eo quod in ipsa maxime observatur modus intellectus. Differt autem ratio ab intellectu, sicut multitudo ab unitate. Unde dicit boethius in IV de consolatione quod similiter se habent ratio ad intelligentiam et tempus ad aeternitatem et circulus ad centrum. Est enim rationis proprium circa multa diffundi et ex eis unam simplicem cognitionem colligere.

Unde dionysius dicit 7 c. De divinis nominibus quod animae secundum hoc habent rationalitatem quod diffusive circueunt exsistentium veritatem, et in hoc deficiunt ab Angelis; sed in quantum convolvunt multa ad unum, quodam modo Angelis aequantur. Intellectus autem e converso per prius unam et simplicem veritatem considerat et in illa totius multitudinis cognitionem capit, sicut deus intelligendo suam essentiam omnia cognoscit. Unde dionysius ibidem dicit quod angelicae mentes habent intellectualitatem, in quantum uniformiter intelligibilia divinorum intelligunt.

Corpus 22

Sic ergo patet quod rationalis consideratio ad intellectualem terminatur secundum viam resolutionis, in quantum ratio ex multis colligit unam et simplicem veritatem. Et rursum intellectualis consideratio est principium rationalis secundum viam compositionis vel inventionis, in quantum intellectus in uno multitudinem comprehendit. Illa ergo consideratio, quae est terminus totius humanae ratiocinationis, maxime est intellectualis consideratio. Tota autem consideratio rationis resolventis in omnibus scientiis ad considerationem divinae scientiae terminatur.

Ratio enim, ut prius dictum est, procedit quandoque de uno in aliud secundum rem, ut quando est demonstratio per causas vel effectus extrinsecos: componendo quidem, cum proceditur a causis ad effectus; quasi resolvendo, cum proceditur ab effectibus ad causas, eo quod causae sunt effectibus simpliciores et magis immobiliter et uniformiter permanentes. Ultimus ergo terminus resolutionis in hac via est, cum pervenitur ad causas supremas maxime simplices, quae sunt substantiae separatae. Quandoque vero procedit de uno in aliud secundum rationem, ut quando est processus secundum causas intrinsecas: componendo quidem, quando a formis maxime universalibus in magis particulata proceditur; resolvendo autem quando e converso, eo quod universalius est simplicius. Maxime autem universalia sunt, quae sunt communia omnibus entibus. Et ideo terminus resolutionis in hac via ultimus est consideratio entis et eorum quae sunt entis in quantum huiusmodi. Haec autem sunt, de quibus scientia divina considerat, ut supra dictum est, scilicet substantiae separatae et communia omnibus entibus. Unde patet quod sua consideratio est maxime intellectualis. Et exinde etiam est quod ipsa largitur principia omnibus aliis scientiis, in quantum intellectualis consideratio est principium rationalis, propter quod dicitur prima philosophia et nihilominus ipsa addiscitur post physicam et ceteras scientias, in quantum consideratio intellectualis est terminus rationalis, propter quod dicitur metaphysica quasi trans physicam, quia post physicam resolvendo occurrit.

Ad 21

Ad primum ergo dicendum quod intellectualiter procedere non attribuitur scientiae divinae, quasi ipsa non ratiocinetur procedendo de principiis ad conclusiones, sed quia eius ratiocinatio est intellectuali considerationi propinquissima et conclusiones eius principiis.

Ad 22

Ad secundum dicendum quod deus est supra omnem intellectum creatum quantum ad comprehensionem, non autem supra intellectum increatum, cum ipse se ipsum intelligendo comprehendat. Est vero supra omnem intellectum viatoris quantum ad cognitionem, qua cognoscitur quid est, non autem quantum ad cognitionem, qua cognoscitur an est. A beatis autem cognoscitur etiam quid est, quia vident eius essentiam.

Et tamen scientia divina non est solum de deo, sed et de aliis quae intellectum humanum etiam secundum statum viae non excedunt quantum ad quid est cognoscendum de eis.

Ad 23

Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, humana consideratio quantum ad sui terminum quodammodo pertingit ad angelicam cognitionem, non secundum aequalitatem, sed secundum quandam assimilationem. Unde dionysius dicit 7 c. De divinis nominibus quod animae multorum convolutione ad unum sunt dignae habitae intellectibus aequalibus Angelis, in quantum animabus est proprium et possibile.

Ad 24

Ad quartum dicendum quod cognitio etiam fidei maxime pertinet ad intellectum. Non enim ea rationis investigatione accipimus, sed simplici acceptione intellectus tenemus. Dicimur autem ea non intelligere, in quantum intellectus eorum plenariam cognitionem non habet; quod quidem nobis in praemium repromittitur.