RESP. AD LECT. VERCELL. DE ART. 42

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Articulus 14

 Articulus 15

 Articulus 16

 Articulus 17

 Articulus 18

 Articulus 19

 Articulus 20

 Articulus 21

 Articulus 22

 Articulus 23

 Articulus 24

 Articulus 25

 Articulus 26

 Articulus 27

 Articulus 28

 Articulus 29

 Articulus 30

 Articulus 31

 Articulus 32

 Articulus 33

 Articulus 34

 Articulus 35

 Articulus 36

 Articulus 37

 Articulus 38

 Articulus 39

 Articulus 40

 Articulus 41

 Articulus 42

Articulus 37

Argumentum

Trigesimus septimus articulus est, an Angeli quos vidit maria Magdalena circa sepulcrum domini post eius resurrectionem, lacrymabili voce consolati sint eam.

Ad

Ad hoc mihi dicendum videtur, quod ea quae in apparitione Angelorum contingunt, ad quandam significationem sunt referenda, non ad proprietatem substantiae ipsorum, ut patet per dionysium, ult. Cap. Cael. Hierarch.; unde sicut in Scripturis sacris aliqua per similitudinem leguntur de deo ad iram vel tristitiam vel aliquid humanum pertinentia; ita etiam nihil prohibet in apparitionibus Angelorum aliquid tale propter aliquam significationem demonstrari. Et licet Angelis resurrectionis nuntiis magis congruant signa gaudii propter rem nuntiatam, nihil tamen prohibet quin aliqua doloris signa ostenderent, ut tales se mulieri flenti ostenderent, qualem se ipsam interius exhibebat, sicut Gregorius dicit de domino apparente duobus discipulis in effigie peregrini.